BCCCAP00000000000000000000799

380 Lib. IV, Pars II,Cap. II immo ad Religiosos exemptos pertineat, firmo tamen praescripto Canonis 1291, § 2, de processione infra Octavam Festi Corporis Christi, et Canonis 1293, de processionibus quae fiunt a Religiosis exemptis cum Ordinarii licentia: 1 quae processiones, sicut eae quae fiunt intra eorum ecclesias ve! claustra, ducuntur ab ipso Rectore ecclesiae quae eas movet. 1993. Processiones prius fieri debent, deinde Missa sollemniter celebrari; nisi aliter ob gravem causam lnterdum Ordinario vel Clero videatur. 2 In festo tamen Corporis Christi, Missa prius celebranda est. 1994. Processioni, quae fit immediate ante vel post Missam, aut immediate ante vel post Officium sollemne, praeesse debet Sacerdos Missarum sollemnia . peracturus, ve! qui ante supplicationem eadem peregerit, aut qui Officium est celebraturus vel celebravit. ª CAPUT 11 DE MODO PROCESSIONES PERAGENDI 1995. DIGNITAS CURANDA. - Processiones quaecunque qua par est religione celebrari debent: continent enim magna ac divina mysteria, et salutares chri– stianae pietatis fructus eas pie exsequentes a Deo consequuntur: de quibus fi– deles praemonere et erudire, quo tempore magis opportunum sit, Rectorum ecclesiarum officium est. 4 Superiores ergo atque ceteri Fratres videant in pri– mis, ut in his Processionibus ea modestia ac reverentia tum ab ipsis, tum ab aliis. adhibeatur, quae piis et religiosis huiusmodi actionibus maxime debetur. 5 1996. Malos usus, si qui sint, exstirpare debent Superiores maiores. 6 Sacer– dotes potissimum et Clerici omnes graviter, modeste ac devote bini suo loco pro– cedentes, sacris precibus ita sint intenb, ut, remoto risu mutuoque colloquio, et vago oculorum aspectu, populum etiam ad pie devoteque precandum invi– tent. 7 Edendi a·c bibendi abusum, secumve esculenta et poculenta deferend i aut comparandi in sacris Processionibus, tollere Rectores ecclesiarum studeant. 8 1997. ÜRD0 SERVANDUS. - In processionibus, posteriore loco incedunt qui digniores sunt: inverso ergo sensu in illis intelligi debet praecedentia, quae ra– tionem sumit a propinquitate versus Celebrantem, ita ut, intra eundem ordi– nem, iuniores antecedant, et seniores sequantur, secundum antianitatem, sive ecclesiasticam, sive religiosam. 1998. Iuxta servandum 9 praescriptum Caeremonialis Episcoporum, 10 primo ambulant, si adsint, piae Associationes seu Laici congregati, 11 cum adulti, tum . pueri, etsi sacco non induti, aliquo tamen catholico signo exornati, 12 et qui- 1 Comm. lnterpret. Cod., 10 nov. 1925, V. - 2 Rit. Rom., tit. IX, c. I, n. 7. - 3 Caerem. Episc., l. 2, c. 33, n. 35; S. R. C., n. 1048; n. 2792 ad 1; n. 3300 ad 2 et 3. - 4 Rit. Rom., tit. IX, c. I, n. l. - 5 Ibidem, l. c., n. 2. - 6 C. l. C., can. 1295. - 7 Rit. Rom., tit. IX, c. !, n. 3. - 8 Ibidem, l. c., n. 6. - 9 S. R. C., n. 485. - 1 0 L. II, c. 32-33. - 11 S. R. C., n. 3388- ad II. - 12 S. R. C., n. 4188 ad 1 et 2.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz