BCCCAP00000000000000000000799
De iure Processionum 379 lia passuum distent: eiusmodi esse debet processio unica, die festo Corporis Christi facienda, nisi aliter ferat immemorabilis consuetudo, ve! Iocorum cir– cumstantiae, prudenti Episcopi iudicio, aliud exigant. 1 Non tamen necesse est ut tota Communitas assistat. 2 Particulares sunt processiones, quae ab unius ecclesiae Clero instituuntur (v. gr. Candelarum et Palmarum) et in quibus interesse debent omnes Clerici eidem ecclesiae adscripti. 3 1987. Ceterae paroeciae et ecclesiae, etiam regulares, possunt intra Octa– vam Corporis Christi, proprias processiones' extra ecclesiae ambitum agere; sed ubi piures sunt ecclesiae, Ordinarii Ioci est, dies, horas ac vías praestituere, qui– bus suam quaeque processionem agant. 4 1988. Ordinarius loci, audito Capitulo cathedrali, potest, ex publica causa, extraordinarias indicere processiones; quibus, sicut et ordinariis ac consuetis, quae fiunt ab ecclesia digniore per publicas vías, 5 ii omnes interesse debent de quibus in n. 1986. 0 Tune omnes congregari debent in ecclesia ubi i.nchoanda est processio. 7 1989. Religiosi, etiam exempti, nequeunt extra suas ecclesias et claustra processiones dtlcere sine Ordinarii licentia, qu·ae suffidt absque Parochorum Iicentia; 8 salvo praescriptó Iuris canonici de processione particulari intra Octavam festi Corporis Christi, 9 aut probata formiter, si qua sit, consuetudine. 10 Intra vero ecclesias suas et claustra, Regulares libere possunt agere processio– nes, praesupposita, ubi agatur de processionibus theophoricis, Ordinarii licen– tiá pro Sanctissimi expositione; quodsi ecclesiae claustro careant, eisdem lic;et processiones facere intra ambitum dumtaxat earundem ecclesiarum, hoc est prope muros ecclesiae, sive exeundo a ianua ecclesiae et intrando per aliam, sive per eandem ianuam. 11 1990. Parochus ve! quivis alius rector ecclesiae nequit processi ones novas inducere, aut consuetas transferre ve! abolere, sine Ordinarii loci licentia. 12 1991. Publicis processionibus, non secus ac aliis ecclesiasticis functionibus, Tertiarii possunt, sed non tenentur collegialiter interesse; at, si intersint, cum suis insignibus sub propria Cruce incedant necesse est. 13 Confraternitates vero processionibus consuetis et aliis ab Ordinario Ioci indictis, tenentur collegialiter cum propriis insignibus et sub proprio vexillo interesse, nisi Ordinarius aliud praescripserit. 14 , 1992. lus ducendi publicam processionem extra ecclesiam ad Parochum pertinet, non tantummodo quando processio i~itium sumit .. ab ecclesia paroe– ciali, sed etiam quando facit initium ab alía quacunque ecclesia in territorio pa– roeciae sita, etiamsi haec ecclesia non sit filialis et proprium Rectorem habeat, 16 1 C. l. C., can. 1291, § l. - 2 Caerem. Min., 1927, n. 685. - 3 C. I. c., can.'l'l294, § 2. - 4 C. l. C., can. 1291, § 2. - 5 S. R. C., .n. 1096; n. 1141; n. 1244. ...,__ ¡ 6 !C.l!rl.lC., can. 1292; can. 1291, § l. - 7 S. R. C., n. 1263 ad 3; n. 1591 ad l. - 8 S. R. C., n,ll573;l¡n. 3109 ad II. - 9 C. l. c., can. 1293. - 1 º S. R. c., n. 2098 ad 4, - 11 S. C.tEp.'.l:;et!Reg., in Decr. Gen. S. R. C., n. 1096; n. 1440 ad l. - 1" C. l. C., can. 1294, § l. - 1 3 C. l. C., can.'~706. - 14 C. l. C., att. 718. - 1 5 Comm. Interpret. Cod., 12 nov. 1922, l.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz