BCCCAP00000000000000000000799
De Oratione XL Hiorarum 377 tionis Missa votiva sollemnis de Ssmo Sacramento, ve!, si impediatur, Missa Officio diei conformis, ut supra dictum est, servatis ritibus propriis Missae sol· lemnis coram Ssmo Sacramento exposito. Absoluta Missa, Celebrans et sacri Ministri, peracta genuflexione in medio suppedaneo, descendunt 1 ad scamnum; postquam ibídem Celebrans pluviale induit, ac Ministrí manípulos deposue– runt, quin thus imponatur, ante Altare se conferunt, ubí, facta in plano du– plici genuflexione cum mediocri inclinatíone, in infimo gradu genuflectunt. In - terim Sacrista seu Clericus, superpelliceo indutus, de Altari abstulit tabellas Secretarum, Missale cum Iegili, quae omnia in abaco deposuit; super Altare vero deferre debuit, si opus fuerit, Corporale et clavem tabernaculi. Tune duo Cantores superpelliceo induti et in medio presbyterio genuflexi Litanias canere incipiunt,. ut in expositione dictum est, 2 Choralibus respondentibus. Ad Pec– catores, istis distribuuntur intorticia seu candelae; duo Thuriferarii thuribula praeparabunt, cum quibus praesto erunt ad Altare; ítem Clericu.s Crucem ge~ staturus, illique quibus incumbit munus umbraculum hastile deferendi, et, si exitura sit processio, qui lanternas portabunt. 1982. Litaniis persolutis, Celebrans genuflexus prosequitur Preces, ut in die expositionis, usque ad Y/. Domine, exaudi orationem meam inclusive. ª Quo dicto, ipse cum sacris Ministris assurgit, thus in duo thuribula imponit, et ge– nuflexus Ssmum Sacramentum adolet. Thuribulo restituto, Caeremoniarius ve! alius Clericus scapulis eius velum apponit. Interim Diaconus 4 ascendit ad Alfare, cum debitis genuflexionibus, Ostensorium de throno in mensa collocat, mox Celebranti genuflexo illud tradit, quemadmodum dictum fuit in n. 1967. Quodsi alius Sacerdos seu Diaconus e throno deponit Ssmum !Sacramentum, Illo super Altare collocato, Diaconus, ut in loco citato descriptum est, Osten– sorium in manus Celebrantis ponat. Processionis initium fiet, uti habetur in nr\. 1968 et sequentibus. 1983. In reditu processionis ad Altare, ante infimum gradum Diaconus ge– nuflexus accipit a Celebrante stante Ssmum Sacramentum; quod statim ac tradidit, Celebrans cum Subdiacono procumbens genibus in infimo gradu ve– Ium humerale deponit. Diaconus Ostensorium collocat super mensam Altaris, et ad dexteram redit Celebrantis. Tune Cantores praecinunt Tantum ergo; ad Genitori Celebrans, surgens cum Ministris, incensum in prius thuribulum inii– cit, atque Sanctissimum adolet. Finito Hymno, Cantores adhuc genuflexi di– cunt Y/. Panem de coelo etc., cui, Tempore paschali, in Festo atque Octava Corporis Christi additur Alleluia. Assurgens Celebrans, et omittens '/l. Dominus vobiscum, cantat Orationem Deus, qui nobis et alias Orationes 5 sub unica lo11giore conclusione, in libro quem ante ipsum sustentant sacri Ministri genu– flexi. Quibus cantatis, flectit genua, canit Y/. Domine, exaudi orationem meam, Cantores Y/. Exaudiat nos etc., et Celebrans subdit Fidelium animae etc. Tune 1 Cfr. n. 1964 circa firiem. - 2 Nn. 1974-1976. - 3 lnstr. Ciem., § XXX. - 4 loidem, loe. cit. - 5 Cfr. supra n. 1975.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz