BCCCAP00000000000000000000799
374 Lib. IV, Pars I, Cap. III ergo, quod omnes prosequuntur. Celebrans cum ceteris ad verba Veneremur cer– nui mediocriter se inclinat. Mox, si sit consuetudo, alias, incipiente stropha Genitori (quo casu repetitur inclinatio), Celebrans incensum in prius thuribulum iniicit, quod praebet Thuriferarius stans, et Sstñum Sacramentum thurificat. Thuriferarius, thuribulo a Diacono recepto, ad pristinum redit locum facta cum suo socio genuflexione, ambo ad sacristiam pergunt thuribula deposituri. 1974. Expleto Tantum ergo etc. quin dicatur Y/. Panem de coelo etc., duo Cantores, superpelliceo vestifi, et in medio presbyterii genuflexi, Litanias San– ctorum communes canunt, quae non duplicantur, cum infra positis variatio– nibus (in Appendice Ritualis Romani pro expositione XL Horarum) ad quas Chorales adstantesque respondent. Dicto Ab ira tua, libera nos Domine, dicatur: Ab imminentibus periculis, libera nos, Domine. A fiagello terraemotus, )l )) )) A peste, jame et bello, )) )) )) A subitanea et improvisa marte, )) )) )) Ab insidiis diaboli, )) )) )) Ab ira, et odio, et omni mala voluntate, )) )) )) A spiritu fornicationis, )) )) )) A fulgure et tempestate, )) )) )) A marte perpetua, )) )) )) Postea proceditur: Per mysterium sanctae Incarnationis tuae, )) )) )) In earum fine, Celebrans cantat Pater noster; et, post reliqua secreto reci– tata, eadém voce Et ne nos inducas etc. Tune Cantores intonant Ps. Deus, in adiutorium meum intende etc., quem alternatim cum Choralibus pros.equun– tur, in cuius fine Caeremoniarius librum tradit Diacono, qui simul cum Sub– diacono genuflexus illum ante Celebrantem sustinet. 1975. Dicto Y/. Sicut erat etc., Celebrans adhuc genuflexus cantat Versicu– los, ceteris respondentibus. Ante Y/. Dominus vobiscum, surgit absque incli– natione, et cantat hunc Versiculum cum sequentibus Orationibus, caput ad verbum Oremus profunde inclinans. Oremus. 1. Deus, qui nobis sub Sacramento mirabili passionis tuae memoriam reli– quisti: tribue, quaesumus, ita nos Corporis et Sanguinis .tui sacra mysteria ve– nerari; ut redemptionis tuae fructum in nobis iugiter sentiamus. 2. Ab Adventu usque ad Nativitatem Domini: Deus, qui de beataeJ1¡ariae Virginis utero Vr;rbum tuum, Angelo nuntiante, carnem suscipere voluisti: praesta supplicibus tuis; ut, qui vere eam Genitricem Dei credimus, eius apud te intercessionibus adiuvemur.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz