BCCCAP00000000000000000000799

De Oratione XL Horarurn quas a lateribus baldachini gestabunt Clerici superpelliceo, aut Confratres sacco, vel, ubi mos est, cotta induti. 1 1964, Rirus MISSAE. - Missa expositionis non differt ab aliis Missis sol– Jemnibus usque ad sumptionem Pretiosissimi Sanguinis inclusive, praeterquam quod ad Offertorium, nisi hostia pro Ostensorio posita sit in patena, Caeremo– niarius, sequens Subdiaconum, ad Altare affert Capsulam cum hostia in lunula aptata, quam Diaconus a dexteris in Corporali apertam ponit antequam hostiam Sacrificii Celebranti offerat, quamque post oblationem claudit; similiter aperit atque claudit ad Consecrationem. Post elevationem tempore debito Sacrista ve 1 Clericus, aut duo pro necessitate, cotta induti, praeter sex cereos qui in Altari ardent, alia lumiriaria parata accendunt, ita ut omnia succensa sint cum Sstñum Sacramentum!in Ostensorium collocabitur. Paulo ante Communionem Caeremoniarius cum genuflexione tam in recessu quam .in accessu ex abaco sumit Ostensorium suo velo coopertum, ad Altare in cornu Epistolae defert eiusque velum amovet. Hausto a Celebrante Pretioso Sanguine, Subdiaconus Calicem palla cooperit, illumque Diaconus ad cornu Evangelii intra Corporale retrahit; tum facta ab utroque genuflexione, Diacorius ad dexteram, Subdia– conus ad sinistram Celebrantis accedit, simulque tres faciunt genuflexionem; 2 statim Diaconus Ostensorium apertum super Corporale statuit, Celebrans Iunulam cum sacra Hostia, Diacono adiuvante, 3 in Ostensorio ponit, quod Diaconus claudit ac in medio Corporalis coJlocat, nullo velo apposito. 4 Repetita ab utroque genuflexione, Subdiaconus ad dexterum, Diaconus ad sinistrum Celebrantis latus sese recipiunt ac genuflectunt. Missa absolvitur cum genufle– xionibus ac caeremoniis uti coram Sstño Sacramento exp.osito; 5 Choráles stantes cantant Antiphonam ad Communionem. Expleto ultimo Evangelio, Celebrans et sacri Ministri accedunt ad Altaris medium ibique genuflectunt, dein obli– quo Iatere in planum descendunt, ita ut Celebrans cum Subdfacono per latus Evangelii, Diaconus vero per latus Epistolae incedant. Tum peracta in plano, genuflexione utroque genu cum mediocri corporis seu profunda capitis incli– natione 6 ad scamnum vadunt ut deponant manípulos; Celebrans, deposita, insuper planeta, assumat pluviale colorís Missae. 1965. Interea Crucifer, superpelliceo indutus, cum Cruce processionali me– dius inter duos,l'acolythos candelab·ra cum cereis accensis deferentes, in aditum presbyterii se conferí, ubi facie ad Altare conversa, absque genuflexione sistit,. atque ultra baldachinum eodem tempore ibi defertur a Religiosis superpelli– ceo indutis ve! ab aliis huic officio delegatis; Clerus, ubi Chorus situs est retro, Altare, utraque ex parte egreditur cum candelis accensis in manu extima, et utrumque genu flectunt: digniores iuxta Altare, alii prope Crucem. Interim duo Thuriferarii et Clerici intorticia gestantes et lanternas, si Processio extra ecclesiam fiat, ad Altare procedunt cum debitis genuflexionibus. · 1 S. R. C., n. 251; n. 339; n. 2320 ad 1. - 2 S. R. C., n. 4027 ad 1. - 3 S. R. c., n. 295M ad 14. - 4 jS, R. C., n. 2990 ad 2. - 6 Cfr. supra, n. 1608. - 6 S. R. C., n. 4048 ad 5.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz