BCCCAP00000000000000000000799

370 Lib. IV, Pars I, Cap. III seu signum Ssmi Sacramenti, panno colorato exornatum, ad indicandam expo– sitionem. 1 Nisi aliter provisum sit, ne sacra Eucharistia exposita de publica via prospiciatur, ante fores appendatur pannus densus, cum sufficienti inter ipsum ianuamque spatio. 2 1961. Altare maius in quo Ssmum Sacramentum exponitur, sumptuosius adornandum est, cuius Imago principalis seu Statua panno quodam albo aut rubro velanda est, sicut et aliae, si quae sint Altari proximae. 3 In eo collocari poterunt Statuae figuram Angelorum adorantium ve! candelas tenentium re– praesentanfes; 4 minime vero aliae Statuae, Imagines ve! Reliquiae Sanctorum. :; Gradus Altaris amplo tapete cooperientur. Conopaeum et pallium Altaris sem– per albi coloris esse debent. 6 In loco eminentiori Altaris parabitur thronus cum baldachino colorís albi, pro Ostensorio exponendo atque in basi throni Corpo– rale extendetur. 7 Quae basis cum Corporali absque throno sufficeret, ubi super Altare emineret baldachinum magnum seu ciborium columnis sustentum. Super Altare ardebunt continuo viginti candelae e cera confectae; 8 nocturno tamen tempore pauperibus ecclesiis conceditur ut, accensis decem saltem candelis ex cera, adhiberi valeant alia lumina vilioris materiae, puta ex oleo aut adipe. • Ubique quoad numerum cereorum servabitur proprii Episcopi mandatum aut Synodalis praescriptio, si adsint. Pridie expositionis, vespere, post signum Salu– tationis Angelicae, et mane, sub aurora, sollemni modo campanae pulsentur ad commonendum populum. 10 1962. In Sacristia praeparantur paramenta alba ve! colorís congruentis Officio diei pro Celebrante et Ministris sacris, uti solet pro Missis sollemnibus. In presbyterio e latere Epistolae, ponatur scamnum oblongum pro Celebrante eiusque Ministris. Loco et tempore opportuno, alterum scamnum ante infimum gradum Altaris ponendum, panno contectum colorís rubri, aut alius decentis, pro Sacerdotibus et Clericis qui, per turnum, adorationi sunt vacaturi; item, si Confratres adsint, tertium scamnum panno viridi obtectum aut alius decentis coloris, sed extra presbyterium. 11 • 1963. In abaco praeter consueta pro Missa, ponetur Ostensorium velo albo coopertum, et, nisi Hostia pro Ostensorio una cum Hostia Missae in patena ponatur, Capsula cum Hostia consecranda in lunula aptata; líber orationum" a Celebrante recitandarum, necnon Litaniarum pro duobus Cantoribus; stola concolor paramentis Missae pro Sacerdote seu Diacono expositore, si sit adfu– turus; velum humerale album. In loco opportuniore, paratur pluviale colorís Missae; thuribulum alterum, Crux hastilis, baldachinum albi colorís hastile, aut, eo deficiente, umbella coloris albi; si processio extra ecclesiam fiat, aderunt quoque quatuor lanternae hastis infixae, cum candelis e cera, intus occlusis, 1 Instr. Clem., § II. - 2 Instr. Clem., § VIII. - 3 Instr. Clem., § III; S. R. C., n. 2664 ad l. - 4 Cfr. supra_ n. 1873. - 5 Instr. Clem., §. IV. - 6 Instr. Clem., § XVIII; S. R. C., n. 1615 ad 7 et 8; n. 2673; cfr. supra n. 1870. -- 7 Instr. Clem., § V. - 8 Instr. Clem., § VI. 9 - ÜARDELLINI, in Instr. Clem., § VI, n. 2. - lO Instr. Clem., § XI. - 11 lnstr. Clem., § IX.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz