BCCCAP00000000000000000000799

De Oratione XL Horarum 369 moratio: de duplici 2 classis; de Dominica quavis, etiam anticipata vel quoad Officium reposita, et, ante commemorationem Dominicae minoris ve! Vigiliae Epiphaniac, de quolibet festo Domini occurrente; 1 de Feria Adventus, Qua– dragesimae ve! Quatuor Temporum; de feria II Rogationum; de Vigilia Epi– phaniae et de qualibet Octava privilegiata, quibus addenda est Collecta ab Ordinario loci imperata pro re gravi, si adsit. Quae tamen commemorationes, praeter Collectam imperatam pro re gravi, omittuntur, si locuin habeant in Missa Conventuali, ve! in alia Missa cantata, rieque dicuntur Praefatio aut aliae partes, quae ve! propriae sint alterius Missae, ve! propriae alicuius comme– morationis in altera Missa factae ve! faciendae. 2 In Feria IV Cinerum et in Feriis I I, II I et IV Maioris Hebdomadae << Oratio super populum » non omit– titur. 3 1955. In M.issa votiva sollemni pro Pace, ve! in ea quae locum tenet Missae votivae impeditae et in omnibus Missis privatis quae triduo expositio– nis celebrantur, addatur Collecta de Sstño Sacramento, etiam occurrentibus · Festis sollemnioribus Universalis Ecclesiae, semper sub distincta conclusione et post Orationes a Rubricis praescriptas, quae tamen Collecta omittitur, si agatur de identico Mysterio, et de Missis quae in Commemoratione Omnium Fi– delium Defunctorum celebrentur. 4 1956. Praefatae Missae votivae sollemnes cantantur post Nonam; et si ipsa Missa Conventualis post Nonam celebranda sit, Missa votiva ultimo loco est dicenda. 5 Missa Conventualis in ipso Altari expositionis celebrari nequit, sed in alio debet. 6 . 1957. Missa tam expositionis quam repositionis, et Missa votiva sollemnis diei medii, celebranda est cum Ministris paratis, et non aliter, etiam in ecclesiis Regularium, non obstante quacunque contraria cons.uetudine. 7 1958. Missa votiva sollemnis de Sstño Sacramento vel pro Pace cantatur tono sollemni seu festivo; in Feriis tamen, si Missa de Feria cantanda est, tonus ferialis adhibt::tur. s 1959: Tempore expositionis Sstñi Sacramenti pro Oratione XL Horaruin, sive in forma lnstructionis Clementínae peractae, sive ad instar, Oratio de Sstño Sacramento addenda est in omnibus Missis, ad quodcunque ecclesiae Altare ce– Iebratis, etiam occurrentibus Festis sollemnioribus Universalis Ecclesiae, nun– quam tamen sub unica conclusione cum Oratione Missae, sed post Orationes a Rubricis praescriptas. In his Missis non additur Symbolum, si ipsis non com– petat; neque dicenda est Praefatio, neque ultimum Evangelium de Sstño Sa– cramento. 9 1960. PRAEPARANDA. - Ad ianuam ecclesiae externam,, appendatur tabella 1 A. A. S., XXIII, p. 449. - 2 Addit, et Variat., tlt, V, n. 4; S. R. C., n. 4116 ad 2; n. 4372 ad. 11. - 3 S. R. C., n. 3574 ad 5. - 4 S. R. C., 27 apr. 1927: A. A. S., XIX, p. 192; Ephem. LlL XLI (nov. Ser. !), p., 194. - 5 Instr. Clem., § XII; S. R. C., n. 2058. - 6 Instr. Clem., § XIV. - 7 Instr. Clem., § XV. - 8 S. R. C., n. 3574 ad V, 5. - 9 S. R, C., n· 4382. 24

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz