BCCCAP00000000000000000000799
De Oratione XL Hiorarum 367 CAPUT 111 DE 0RATI0NE XL HORARUM 1948. Nomine Orationis XL Horarum intelliguntur Preces cum expositione Ssmi Sacramenti, quae per quadragima successivas horas, nunquam irtterruptas, tribus diebus instituuntur ad normam Instructionis a Clemente XI publicatae ideoque Clementina.e vocatae. Ubi Instructio Clementina non observatur, privi– legia pro Missa non sunt éoncessa sine speciali indulto S. Sedis. 1 Haec Instructio praeceptiva est pro ecclesiis Urbis Romae et pro iis, ubi illa de mandato Ordi- . narii est observanda; pro aliis directiva est. Sedes Apostolica laudandos esse censet illos qui se illi ·conformare student, nisi aliud ab Ordinariis statutum sit, 2 immo ei inhaerendum esse, quantum fieri potest, in pluribus saltem rebus, ubique expedire declaravit. 3 Quapropter in Ordine nostro mos inolevit eam pro viribus fideliter servandi. 1949. Ubi iudice loci Ordinario Oratio XL Horarum fieri nequit prout ab Instructione Clementina exigitur, modo fit qui ad. instar vocari potest. Tune ad effectum Indulgentiaruqt 4 et privilegii Altarium obtinendum, satis est primo die Ssmum Sacramentum, quacunque hora matutina, ve! circa meridiem, irí Ostensorio exponere, et perdurante ipso die et per diem alterum eiusmodi expositione, die tertio (meridie aut de sero) Idem deponere, quamvis noctu_ expositio interrumpatur. 5 1950. PRIVILEGIA. - In Supplicatione XL Horarum iuxta Instructionem Clementinam, ve! si habeatur speciale indultum, tam in expositione die prima quam in repositione die tertia cantari potest in Altári in quo exponendum ve! expositum est Ssmum Sacrarrientum una Missa votiva sollemnis de Ssmo Sacra– mento; die vero secunda, Missa votiva sollemnis pro Pace, ve! alia a Summo Pon– tifice aut ab Ordinario loci praescripta. Missa votiva pro Pace non est cantanda in Altari in quo expositum est Ssmum Sacramentum, neque in illo ubi asserva– tur in tabernaculo, nisi rationabilis adsit causa. 6 1951. Expositionis et repositionis diebus cantatur Missa votiva sollemnis de Ssmo Sacramento, uti habetur inter, Missas votivas cum Gloria et Credo (infra Octavam Ssmi Corporis Christi Missa de Octava cum Sequentia). Praefatio erit de Nativitate; in fine Evangelium S. Joannis, nisi Dorñiñic'ae, Feriae, Vigiliae aut Octavae commemoratae Evangelium sit legendum, quod. fit ubi Missa de~die in cantu, aut Missa Conventualis de Officio diei locum non 1 S. R. C., n, 2814 ad 3. - 2 S. R. C., n, 2403. - 3 S. R. C., n, 3049 ad IV, 1; n. 4015. ad V. - 4 Indulgentia nempe plenaria semel in die singulis diebus expositionis lucranda ab iis qui confessi et S. Synaxi refecti visitationem. Sstñi Sacramenti peragunt, recitando 5 Pater, Ave et Gloria et 1 Paler, Ave et Gloria ad· mentem SS. Pontificis; partialis 15 annorum pro qualibet visitatione corde saltem contrito peragenda: S. Poenit. 24 iul. 1933: A. A. S., XXV, p. 381. ~ 5 S. C. S.Offic., 22 ian. 1914. - 6 Instr. Clem., § XIV; S. R. C., n. 3049 ad IV; cfr. C. l. C., can. 1268, § 3.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz