BCCCAP00000000000000000000799
Tantum ergo, cum cantanda est Oratio Deus, qui nobis etc. . 1938. Ad Genitori Genitoque, facfa mediocri iryclinatione a Celebrante, sacris Ministris et Clericis qui assurgere debeant, fit impositio thuris et incen– satio Ssmi Sacramenti, ut in n. 1936 descriptum est: habita ratione consuetudinis locorum, ubi statim post Veneremur cernui thus in thuribulum immittitur, et thurificatio ad Genitofi fit. · 1939. Cantata Oratione Deus, qui nobis etc., Diaconus reddit Caere.moniario librum. Caeremoniarius 2 ve! acolythus 3 imponit velum humerale Celebranti genuflexo, quod Ministri sacri, si opus sit, alligabunt. Interim Sacerdos seu Diaconus expositor, si Ssmum Sacramentum in throno emineat, imposita ·sibi stola, ascendit Altare et Ostensorium e throno super mensam deponit, quemad– modum dictum fuit in n. 1924; dein e latere Epistolae in planum. descendit, stolamque dimittit. Quodsi, deficiente Expositore, Diaéonus Celebranti mini– strans Ssmum Sacramentum e throno deponerét, hoc super mensam Altaris collocato, in suppedaneo a latere exspectat, donec. ascenderit Celebrans ut dic– tum fuit de expositore in n. 1924. 1940. Ostensorio super Altare collocato, vel, si Ostensorium super mensam fuerit relictum, mox ut velt1m humerale assumpserit, Celebrans cum sacris Ministris, qui ei anteriorem albae fimbriam sublevant, ascendit Altare. Subdia– conus..genuflexus consistit in ora suppedanei a latere Evangelii: Diaconus vero, facta cum Celebrante genuflexione in suppedaneo, Ostensorium .ambabus mani– bus Celebranti stanti porrigit, et in ora suppedanei ex parte Epistolae genu– flecfit, ubi tempore benedictionis mediocriter inclinatus sinistram · pluvialis fimbriam sustollit, Subdiaconus dexteram. 1941. Peracta benedictione, Diaconus assurgit, a Celebrante Ostenso(ium recipit et deponit in Altari, parte anteriore ad populum conversa. Celebrans cum Diacono genuflectit, .et uterque, si praesens sit Sacerdos seu Diaconus expositor, una cum Subdiacono tune assurgente de Altari descendit, Cele– brante ad partem Evangelii decHnante. Tres insimul ambo genua flectunt in ínfimo gradu, statimque ·Caeremoniarius seu acolythus velum humerale Cele– branti ablatum ad credentiam refert. Ita procedit Diaconus, etiam deficiente alío expositore, si post benedictionem dicendae sint preces Benedictus Deus (Dio sia benedetto). 1942. Sicubi de more non sit, ut Diaconus tradat Ostensorium Celebranti, ab eoque illud recipiat, vix ipse Ssmum Sacramentum e throno deposuerit ac super mensam collocaverit, ab Altari descendet, ad dexteram Celebrantis in ·ínfimo gradu genicttlabit, déin oum éo atque Subdiacono Altare conscendet, sed, simul ac Subdiaconus utmmque genu flectet in ora suppedanei; unde, peracta 1 Caerem. Episc., I. 2, c. 33, n. 27; S. R. c., n. 4179 ad 7. - 2 Cae~em. EpÍsc., l. 2, c. 33, n. 20. - 3 S. R. C.., n. 4179 ad III, 5; Rit. Rom., tít. IX, c. V, n. 3.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz