BCCCAP00000000000000000000799
364 Lib. IV, Pars I, Cap. II, Art. V, § 3 post Vesperas sollemnes fieret, quin Celebrans et Pluvialistae ab Altari rece– dant, duo ex Pluvialistis Celebranti in expositione et benedictione ministrare possent; dummodo alter Sacerdos seu Diaconus superpelliceo et stola indutus exponat reponatque Ssfüum Sacramentum, Illudque Celebranti tradat et ab eo recipiat. 1 Tune paramenta omnia et ipsa stola Sacerdotis seu Diaconi exposi– toris, coloris Officio convenientis esse deberent. 1933. Paratis omnibus, ad nutum Caeremoniarii, facta reverentia Cruci, Celebrans et Ministri ad Altare procedunt hoc ordine: praeit Thuriferarius cum thuribulo et navicula, sequuntur Clerici cum intorticiis accensis, bini et bini, alii Clerici, si adsint, postea, si adsit, S~cerdos seu Diaconus assistens cum stola complicata super brachium sinistrum, deinde Caeremoniarius, 2 postremo Cele– brans, medius inter Ministros sacros, qui fimbrias pluvialis sustinent, Diacónus a parte dextera, Subdiaconus a sinistra. Celebrans incedit manibus iunctis, et, sicut Ministri sacri, capite tecto. Ad fores sacristiae, Caeremoniarius aquam benedictam praebet Subdiacono et Diacono, Diaconus autem Celebranti: qui omnes eam accipientes caput detegent et maiore Cruce se signabunt. 1934. Cum pervenerint ad presbyterium, Thuriferarius, ad latus Epistolae recedet; Caeremoniarius ad dexteram Diaconi sistet, ve! a sinistris Subdiaconi, maxime si adsit Assistens pro expositione, qui a dexteris Diaconi staret. 1935. Facta ab omnibus genuflexione et oratione, Sacerdos seu Diaconus. expositor, imposita sibi stola, ve!, eo deficiente, Diaconus qui Celebranti adstat,. Altare conscendit et Ssfüum Sacramentum, ut in.nn . 1901-1903 et 1920 dictum fuit, exponit. Postea genuflexione in suppedaneo facta, per latus Epistolae in: planum descendit, et in infimo gradu genuflexus stolam deponit; aut, si sit ipse· Diaconus Celebranti ministrans, ad huius dexteram revertitur. 1936. Facta mediocri inclinatione, assurgunt Celebrans, Diaconus, Subdia– conus, ac Caeremoniarius. Celebrans convertitur super dexteram suam, facie ad latus Epistolae versa, Diaconus ad eius dexteram paulum a gradibus se retrahit; Subdiaconus ad dexteram Celebrantis approximat, eiusque pluvialis fimbriam attollit dexteram; Thuriferarius stans ante Celebrantem, thuribulum ei praebet apertum, Diacono sine osculis naviculam ministrante, quam a Caere– moniario iuxta ipsum stante accepit, vel, hoc absente, a Thuriferario. Imposito sin.e benedictione incenso, Caeremoniarius, vel Thuriferarius, naviculam recipit. Celebrans cum Ministris genua flectit in infimo gradu; Diaconus acceptum thuribulum a Thuriferario tradit Celebrnnti, qui Ssfüum Sacramentum adolet, facta ante et post mediocri inclinatione, sacris Ministris hinc inde fimbrias plu– vialis elevantibus. Dein Celebrans reddit thuribulum Diacono, Diaconus Caere– moniario, et hic Thuriferario. 1937. Absolutis cantibus, Celebrans assurgens absque inclinatione canit, manibus iunctis, competentes Orationes, si occurrant, dum sacri Ministri hinc 1 S. R. C., n. 4179 ad 8. - 2 Deficiente alterutro, idem Sacerdos seu Diaconus utroque possit munere fungi, Expositoris nempe et Caeremoniarii: Caerem. Min., 1927, n. 464.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz