BCCCAP00000000000000000000799

De campanae signis 13 ad utramque elevationem Missae conventualis 1 (praeterquam in Feria V Maio– ris Hebdomadae), nisi aliter consulat loci consuetudo. In Sabbato sancto au– tem, cum cantatur Oloria, intra ecclesiam pulsantur ·quidem campanulae; ad Sanctus parit.er atque ad utramque elevationem solita campanula pulsatur: sed campana maior pulsari prohibetur etiam apud exemptos prius quam in ecclesia Cathedrali aut loci Matrice pulsata fuerit. 2 71. Pridie omnium Festorum duplicium I classis, necnon so llemnitatum II classis Ordinis nostri, post vespertinam Salutationem Angelicam, ad singula– rem illius diei sollemnitatem declarandam, detur signum campanae pleno ac longiore tractu, ut en populus christianus admoneatur celebriorem imminere diem, in quo maiore studio ac diligentia divinis rebu's vacandum sit. 72. Insuper singulis sextis Feriis per annum, hora tertia pomeridiana, ve! alía quavis hora secundum locorum consuetudinem, signum campanae laudabiliter dahitur quindecim tintinnis moro.se protractis, quibus Religiosi excitentur ad acerbam Christi Passionem recolendam: sed, etiam in locis ubi huiusmodi sonus in more non est, lucrifieri potest Indulgentia 3 a Pio Pp. XI concessa his qui, ea hora, quinquies Pater et Ave, recitaverint, adiecta ad men– tem Summi Pontificis precatiuncula: Adoramus te, Christe, et benedicimus tibi; quia per sanctam Crucem tuam redemisti mundum; ve! alía eiusmodi. 4 73. Cum aegrotis Fratribus ministrandum sit Viaticum ve! Extrema Unctio, omnes per septem campanae icttis convocehtun 74. In obitu Fratrum nostrorum, statim ac quis exspiraverit, detur signum campanae, ut fit pro Salutatione angelica, longiore tamen tractu; 5 quod si obi– tus horis nocturnis contingat, tune signum ad auroram differatur. Dum .corpus defuncti in ecclesiam defertur .et Absolutio circa corpus completur, pulsatur campana pleno tractu, ve! eo. alio modo et ritu quo in eo loco fieri solet. 6 In obitu Summi Pontificis, vel Episcopi loci, ve! Ministri aut Procuratoris Gene– _ralis Ordinis, in Commemoratione Omnium Fidelium Defunctorum, potest post signum Salutationis angelicae pulsari campana ter sono funebri, iuxta locorum consuetudinem; itemque quoties sollemniter .pro Defunctis celcbratur, et dum fit Absolutio ad tumulum. 7 75. In omnibus tamen Festis, in quibus, praesente cadavere, .Missa exse– quialis prohibetur, abstinendum est ab emortuali aeris campani sonitu, a primis Vesperis Festi usque ad totum insequentem diem, etiamsi post Vesperas explean– tur exsequiae pro defuncto, cum effertur corpus. s Insuper, diebus quibus Missa de Requie prohibetur, non permittitur lugubris sonitus a_eris campani ante Mis– sam de Festo currenti. 0 Diebus tandem dominicis aliisque diebus, quibus Missa l Caereni, Episc., l. 1, c. 6, n. 3. - 2 s. R. C., n. 170; n. 337; n. 405; n. 1440 ad 6; n. 2799 ad 3. - 3 Ind'u!g. decem · annorum; plenaria suetis conditionibus, si eidem 1pio exercitio, singulis mensis feriis sextis, devote vacaverint: Preces et pia opera ..., 1938, n. 167, - 4 S. Paen. Ap., 30 ian, 1933; A. O, Cap., XLIX, p. 119-120¡ 28 dec. 1935; A. O. Cap., LII, p. 67-68. - 5 Rit. Rom., tit. V, c. VIII, n. 4; Acta Eccl. Mediolanen., pars I, Conc. prov. III, § De parochis. - 6 Rit. Rom., tit. VI, c. III, n.•l. - 7 CASTALDI, Praxis Caeremoniarum, 1625, lib. I, sect. III, c. X, 22. - 8 s. R. C., n. 3570 ad 1; n. 3946; n. 4130. - 9 S. R. C., n. 4015.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz