BCCCAP00000000000000000000799
360 Ub. IV, Pars I, Cap. 11, Art. V, § l tulum sistere. 1 Deinde gyrum per dexteram suam perficiens, 2 Ostensorium super Altare collocat, ita ut pars anterior versus populum respiciat. Adstan– tes, dum benedicuntur, caput humerosque mediocriter inclínant. 1912. Thuriferarius, si adsit consuetudo, incensat Ssfüum Sacramentum cum benedictio impertitur, uti ad elevationem in Missa sollemni, 3 :genuflexus in ínfimo gradu a latere Epistolae, tribus ductibus duplicibus, cum capitis et medi.ocri humerorum inclinatione ante et post. 1913. Dum benedictio .datur, nihil concinere fas est; possunt tamen organa pulsari sonitu apto ad devotionem conciliandam, sicut ad elevationem in Missa. Quatenus populus de momento benedictionis admoneatur, potest agi– tari campanula in initio et in fine benedictionis, inter quam pulsetur campana ecclesiae. 4 1914. Celebrans, deposito Ostensorio post benedictionem, in suppedaneo genuflexus, 5 velum humerale dimittit, quod acceptum primus Clericus refert ad abacum; tune assurgens absque genuflexione, Ostensorium vertit, et aperit crystallum sphaerae; manu sinistra accipit capsulam, quam dextera aperit, et, ex Ostensorio sacram Hostiam cum Iunula sumens, eam in capsulam ponit, quam claudit et in medio Corporali relinquit. Inde aperit tabernaculum, Sa– cramentum in eo recondit, genuflectit, et ostiolum claudens, claviculam ex eo aufert et in Altari relinquit. Hinc claudit crystallum Ostensorii, quod extra Corporale in cornu Evangelii ponit et velo suo cooperit. 6 Corporale complicatum in bursam includit, et de Altari descendit. 1915. Si statim post benedictionem dicendae sint preces, puta Benedictus Deus (Dio sía benedetto), tune deposito Ostensorio super Altare, Celebrans, genu– flexione peracta, descendit in planum, simul cum Clericis ministrantibus, genua in ínfimo gradu flectit, absque inclinatione 7 velum dimittit 8 precesque recitat. Quibus finitis, ascendit Altare, genuflectit in suppedaneó, et in tabernaculum, ut supra, recondit Ssfüum Sacramentum. 1916. Benedictione perada, nisi dicendae sint preces (secus, his absolutis), Cantores et Chorales Ps. Laudate Dominum, omnes gentes aut aliud canticum, etiam in lingua vernacula, concinere possunt. 1917. Cum Celebrans de Altari descenderit, Thuriferarius, Clerici assistentes et Ceroferarii, qui clauso tabernaculo surrexerunt, una cum ipso faciunt in plano genuflexionem et, Celebrante caput operiente, ordine quo venerunt in sacrarium redeunt, ub1, facta ab omnibus simul Cruci, et a ministris Celebranti reverentia, hunc adiuvant a·d deponendum pluviale, stolam, superpelliceum et amictum. 1 S. R. C., n. 1563 ad 2. - 2 S. R. C., 11. 1563 ad 2. - 3 S. R. C., n. 2956 ad 9; n. 3108 ad 6. - 4 Cfr. supra, n. 78. - 5 Memor. Rit., tit. IV, c. II, § 3, n. 5. - 6 S. R. C., n. 4268 · ad 7. - 7 S. R, C., n, 4179 ad 4, - 8 Memor. Rit., tit, IV, c. II, § 2, n, 11; tit, V, c. II, § 3, nn. 15-16.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz