BCCCAP00000000000000000000799
354" Lib. IV, Pars I, Cap. II; Art. IV Art. III De Ministris eorumque vestitu 1881. Minister expositionis et repositionis Sstñi Sacramenti est Sacerdos vel Diaconus; Minister vero benedictionis est solus Sacerdos, nisi in casu quo Dia- conus legitime Viaticum detulerit. 1 · 1882. Pro expositione, etiam cum Ostensorio facienda, ve! repositione, opor– tet et satis est Sacerdotem seu Diaconum indui superpelliceo et [stola coloris albi, 2 quam Diaconus fert more diaconali. Pluviale in casu necessarium non est. 3 Minime liceret alba, cingulum et stola tantum. 4 1883. Pro benedictione privata, seu cum Pyxide, sufficit ut Celebrans cotta seu superpelliceo et stola sit indutus, nunquam alba, cingulo et stola. Pluviale non requiritur sed admitti potest. In actu benedicendi cum Pyxide, Sacerdos induere debet velum humerale, cuius extremitatibus illam cooperit totam, quamvis iam sit parvo conopaeo contecta. 5 1884. Ad dandam benedictionem Sstñi Sacramenti cum Ostensorio, Sacer– dos omnino debet induere pluviale super amictum (apud nos), 6 superpelli– ceum et stolam, atque in actu benedicendi velum humerale, 7 quod sémper esse clebet coloris albi, etiam immediate post Vesperas aut Missam, cum alio colore celebratas. 8 1885. Si fit expositio seu benedictio independens ab alia functione et Cele- l brans a Ministris sacris assistitur, Diaconus et Subdiaconus vestiunt sicut pro Missa, praeter manipulum, ac Celebrans stolam et pluviale supra albam vestit. 9 Eodem in casu tam Celebrans, etiam solus, quam, si adsint, Ministri sacri nonnisi paramentis albi coloris vestiri debent," 10 quocumque tempore. 1886. In danda benedictione Sstñi Sacramenti cum Ost~nsorio immediate post Missam, non licet Celebranti retinere casulam, sed accipere debet plu– viale eiusdem colorís ac paraQ1enta Missae, 11 et Ministri, si adsint, sicut Cele– brans deponunt manipulum. 12 Art. IV De Ritu expositionis privatae et benedictionis Ssmi Sacramenti 1887. In Sacristia parentur: pro Sacerdote, superpelliceum, stola alba et amictus, necnon, ad libitum, pluviale eiusdem colorís; pro ministrantibus tot superpellicea, et, quoad fieri potest, duo funalia, dein, quatenus haberi libeat 1 C. l. C., can. 1274, § 2, - 2 S. R. C., n. 2067 ad 5; n. 3697 ad XII; n. 4030. - 3 S. R. C., n. 2067 ad 5. - 4 S. R. C., 3697 ad XII. - 5 S. R. C., n. 2786 ad I; n. 3582 ad I; n. 3780 ad !; n. 3888 ad Ill. - 6 S. R. C., n. 3697 ad IX. - 7 S. R. C., n. 3333 ad I; n. 3697 ad XII; n. 3799 ad l. - 8 S. R. C., n. 1615 ad 6; n. 2562 - 9 S. R. C., n. 3201 ad VI et n. 3799 ad I. - 1 º S. R. C., n. 2562; n. 3175 ad III; n. 3799 ad II. - 11 S. R. C., n. 1615 ad 6; n. 3175 ad 3; n. 3764 ,ad 8; n., 3697 ad 12; n. 3949 ad 7. - 1 2 Rubr. gen. Miss., tit XIX, n. 4. ·
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz