BCCCAP00000000000000000000799
12 Lib. I, Tit. ~. Cap. II gelicam dici solent, 1 campana tribus tractibus (ve! etiam ictibus) morose pro– tractis, ac debitis interv1Ilis distinctis pulsetur, ita ut commode dici possit De profundis, cum Oratione Fidelium. 66. Statutis diebus ac horis pro diversitate temporis, tam hiemalis, quam aestivi, Pratres _Laici septem campanae ictibus admoneantur, ut ad Litanias, orationem mentalem et alia communia exercitia conveniant. 67. Hora orationis mentalis peracta, Sacrista ve! alius deputatus trino ictu campanae ipsam'terminatam esse :ndicet, atque eodem campanae signo po.st Nonam, ve! respective post Vesperas tempore Quadragesimali, cum ad refectionem eundum est, Officium expletum esse annuntiet, ut qui refectorii et culinae curam gerunt tegulae signo respondeant. Si quando nulla praemit– tenda sit Hora canonica refectioni, aliquanto ante ipsam ídem signum detur, ut omnes ad eam tempestive se praeparent et simul conveniant. Quod etiam sero fiat post orationem, ve! alio opportuniore tempore, ante coenam seu col– lationem. 68. Missa conventualis, si dicitur post Primam, signum prius datur sub ter– tío Psalmo pleno tractu campanae, quindecim in fine tintinnis adiunctis, alte– rum vero ad J. Pretiosa in conspectu Dcmini, solis quindecim ictibus. Si cele– branda sit post Tertiam, in Dominicis et in Festis duplicibus I ac II classis ter pulsetur; et tune signum primum detur post lectionem Martyrologii pleno ac longiore tractu, secundum sub Psalmo secundo Tertiae, pleno quidem tractu, sed quindecim in fine tintinnis adiunctis, tertium circa finem ultimi Psalmi solis quindecim tintinnis. Ceteris diebus, bis tantum pulsetur, prima vice post lectio– nem Martyrologii, pleno tractu cum qui:ldecim ictibus, altera vice circa fineth ultimi Psalmi Tertiae, solis quindecim idibus. Quando Missa conventualis di– cenda est post Sextam ve! post Nonam, duo dentur signa: primum pleno tractu campanae cum ictibus detur sub tertio Psalmo Tertiae, ve! respective Sextae; alterum vero solis quindecim ictibus, sub tertio Psalmo Sextae, ve! pariter re– spective Nonae. 69. Ad Missas quae, dummodo in Choro Horae canonicae ne recitentur, 3 Missam conventualem praecedunt, aut subsequuntur in Altari maiore, duo tantummodo dentur signa: primum poE.t elevationem Missae, si aliae Missae subsequantur, alioquin hora .a S.uperiore statuta, pleno tractu cum aliquibus tintinnis; et alterum scilis ictibus sub ultimo Missae Evangelio, nisi, iuxta loco– rum consuetudines, aliter statutum fuerit. Ad Missas privatas extra tempus solitum celebratas, dentur pauci tintinni. 70. In Festis duplicibus I classis atque in Feria V Maioris Hebdomadae, cum dicitur aut cantatur Gloria in excels!s in Missa éonventuali, campana pleno tractu pulsetur, usque in finem Hymni angelici. Idem servetur ad Sanctus et 1 Acta Eccl. Mediolanen., pars I, Conc. prov. VI, pars III, Quae ad funera pertinent. - 2 S. R. C., n. 3474 ad l et 2; n. 3814, Dub. I, 1, 2, 3; n. 4144 ad l; Decisio Def. Gen., 3 iut. 1936 (ex 31 ian. 1930): A. b. Cap., LII, p. 209.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz