BCCCAP00000000000000000000799

De. expositione Sstñi Sacramenti 351 toriis Beatae Mariae Virgini dicatis, et etiam in aliis arbitrio Ordinariorum de– signandis. Sed pro ecclesiis pauperibus, per modum exceptionis, prudenti Ordi– narii iudicio, peragi potest eiusmodi expositio cum sacra Pyxide, aperiendo sci– licet ab initio ostiolum tabernaculi, et cui:n ea populum in fine benedicendo. 1 1865. Expositio pro Oratione XL Horarum semper locum obtinere debet in Altari maiore, 2 praeter indeclinabilem causam, qua Ara maxima impediatur. Aliae expositiones publicae, quamvis deceat ut in Ara .maxima fiant, non pro– hibetur tamen quin in aliquo Altari laterali habeantur, 3 dummodo quodlibet absit irreverentiae periculum, quod facile eveniret, si in cappellis fierent prope ianuam ecclesiae. Nulla tamen expositio diuturna fiat in Altari, in quo recon– ditur Sstña Eucharistia, ne coram Saeramento palam exposito sacra Communio sit distribuenda. Expositio privata in solo Altari haberi potest, ubi actu Sstña Eucharistia reconditur. · 1866. THRONUS. - Nisi altari immineat amplum baldachinum, ve! pen– sile, ve! columnis fultum, pro publica expositione, quae non fiat tantummodo ad dandam benedictionem cum Sanctissimo, sed per aliquod notabile tempus sit producenda, v. gr. per unam saltem horam, aut durante Officio canonico, Ostensorium poni debet, pro dispositione Altarium, ve! in tabernaculo ex quatuor lateribus patente, vel in throno habente faciem versus populum, emi– nentiori loco exsistente; 4 non ea tamen altitudine, ut Minister expositionis .super mensam ascendere cogatur, ad Ostensorium in illud collocandum. 1867. Thronus nequit esse inamovibilis, nisi ita dispositus habeatur, ut Crux Altaris extra eum poni valeat. Tolerari nequit usus statuendi Crucem aut Sanctorum Imagines in throno, et in eo. praecise loco, ubi exponitur Sanctis– sima Eucharistia, etiam extra tempus expositionis. 5 Licet exstruere throrium expositionis in muro ab Altari seiuncto, dummodo eiusmodi thronus haud ni– mis distet ab Altari, cum quo debet quid unum efficere. 6 1868. Throno qui pro expositione inservit, affigi possunt hinc inde cande– labra pro expositione accendenda. 7 Supra eiusdem throni seu tabernaculi ba– sim extendí debet Corporale. 8 1869. Quoties exponitur Sstñum Sacramentum pro danda tantum cum Ipso benedictione, Ostensorium in thronum, ut supra, collocari potest,. sed commu– nius, praesertim ubi thronus permanenter non adest in Altari, super mensam ponitur, etiamsi, antequam populo benedicatur, quaedam effundantur preces vel motetta canantur. • 1 S. R. C., n. 3650 ad 4; n. 3666. - 2 Instr. Clem., § 111. - 3 S. R. C., n. 3293; n. 3312. - 4 Instr. Clem., § V; S. R. C., n. 3349; n. 3375 ad 1; n. 4141 ad 7. - 5 S. R. C., n. 3576 ad 3; n. 3589; n. 4136 ad 2. - 6 S. R. C., n. 4268 ad 4. - 7 s. R. C., n. 3780 ad 4. - 8 Instr. Clem., § V. - 9 Rit. Rom., tit. IX, c. V, n. 5.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz