BCCCAP00000000000000000000799
350 Lib. IV, .Pars 1, Cap. 11, Art. I 1859. Omnes ingredientes in conspectum Ssmi Sacramenti expositi, ve! ant~ Ipsum transeuntes, ve! ex Eius conspectu exeuntes, duplicem facere debent ge– nuflexionem. Ministri tamen cuiuscumque functionis prima duplici genufle– xione facta in accessu, quamdiu in presbyterio durante eadem functione alis quid peragunt, sicut et ipse sacrista, uno genu tantum flectunt transeundo ante Ssfüum Sacramentum. 1860. Sacerdotes, Clerici ve! Religiosi Ordinis nostri Laici, qui in plano pre– sbyterii, ante gradus Altaris ubi Ssmum Sacramentum est expositum, flexis genibus orant, cotta seu superpellíceo vestiti apparere debent: 1 immo, iuxta consuetudinem, Presbyteri et Diaconi sic orantes stolam albam supra super– pelliceum induere possunt. 2 Neque admittendi sunt Religiosi in presbyterio, partim superpelliceo induti, partim vero non. 3 1861. Itidem Sacerdos, vel Clericus, vel etiam Frater Laicus, qui vigil adest ut accendat, exstinguat, pqrget disponatque lumina, aliaque peragat quae circa Altare, ubi Venerabile Sacramentum est expositum, necessaria aut opportuna videbuntur, superpelliceum induere omnino debet. 4 1862. In qualibet expositione cum Ostensorio facta, antequam Ssfüum Sa– cramentum in tabernaculum reponatur, benedictio fidelibus cum Eodem Vene– rabili impertiri debet, ita ut eam omittere non liceat. 5 Post privatam vero expositionem, potest quidem, sed non necessario debet dari benedictio. 6 Post processionem Ssmi Sacramenti in die vel Octava Festi Ssfüi Corporis Christi, cum Eodem danda est benedictio, etiamsi peracta processione maneat exposi– tum Ssiñum Sacramentum. 7 18~3. De licentia tantum Episcopi licet in una die atque in eadem ecclesia pluries cum Ssmo Sacramento benedici populus. s Non potest Ssmum Sacra– mentum expositum deponi, ut benedictio fidelibus impertiatur, iterumque ex– poni. 9 Loci tantum Ordinarius iudex est, utrum in aliquo casu possit inter– rumpi expositio pro danda benedictione. 10 Excipitur Orc¡tio XL Horarum ad normam Instructionis Clementinae peracta, quam interrumpi non licet, ad po– pulum benedicendum. In omnibus casibus vitanda est nimia frequentia. 11 Si ex– positio non .stricte in forma XL Horarum noctu interrumpitur, singulis diebus potest sero impertiri benedictio, antequam Ssmum Sacramentum reponatur. 12 1864. Pro Rosarii recitatione, expositio Ssmi Sacramenti singulis diebt:is mensis octobris, additis prima et secunda die novembris, 13 ex mandato Leonis Pp. XIII fieri debet sollemni modo cum Ostensorio in omnibus catholici orbis Cathedralibus et Parochialibus templis, et in cunctis ecclesiis aut publicis Ora- 1 lnstr.. Clem., § IX¡ S. R. C., n. 2079 ad 18. - 2 S. R. C., n. 2709 ad 2. - 3 S. R. c., n. 3549 ad 111, Dubium. - 4 Instr. Clem., § VII. - 5 S. R. C., n. 3713; n. 4257 ad 3. - 6 S .. R. C., n. 3666; n.. 3875 ad 3. - 7 S. R. C., n. 3175 ad 2. _,s S. R. C., 3438 ad 5; n. 3448 ad 3. - 9 S. R. C., n. 3403; n. 3558 ad 2. Puta si statim ac expositum fuerit pro Missa subsequenda, da– retur benedictio, et iterum ad finem Missae: S. R. C., n. 3058 ad l; n. 3308. - 1 º S. R. C., n; 3448 ad 3. - 11 Ibidem. - 12 S. R. C., n. 3438 ad 4. - P Nisi alicubi Synodus dioecesana aliter statuerit.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz