BCCCAP00000000000000000000799

. Deexpositione Ssfüi Sacramenti 349 et qualibet die exponatur Ss. Sacrarr¡entum ad incipiendam Orationem XL Horarum, 1 expositio Sstñi Sacramenti fit in ipsa Missa, cum altera Hostia in eadem Missa consecrata. Si, extra expositionem XL Horarum et Festum Sstñi Corporis Christi, fieri contingat expositio Sstñi Sacramenti immediate post Missam, non necessario debet Hostia intra hanc Missam consecrari; sed ac– cipi potest Hostia iam pl'.ius consecrata: 2 quae tamen Hostia in Ostensorio poni nequit nisi expleto ultimo Evangelio. 3 Quoties Hostia in ipsa Missa canse- · crata exponitur post Communionem Celebrantis, Ostensorium manet colloca– tum in medio Altari usque ·ad finem Missaé absque ullo velamento. 1854. Non licet sine necessitate, vel gravi causa, ve! speciali Indulto, cele– brare Missam sollemnem, cantatam aut .privatam, in Altari expositionis, ~ nec consequenter exponere Sstñum Sacramentum in Altari ubi Mi.ssa sit celebranda, 5 in ecclesiis praesertim in quibus non desunt alia Altaria; praeter tamen Missam expositionis et repositionis in Oratione XL Horarum, 6 necnon die festo et infra Octavam Sstñi Corporis Christi. 7 Nec supradictus usus tolerari potest. s 1855. Absque Indulto nunquam licet, intra aut extra Missam, distribuere sacram Communionem in Altari ubi expositum est Sstñum Sacramentum: 9 sed in alio Altari tabernaculum habendum est, in quo exstet sanctissima Eucha– ristia pro Communione distribuenda, 10 vel, si desit ibi tabernaculum, apponen– dum est parvum ciborium amovibile, et, si opus sit, loco tránsennae, vulgo ba– laustra, scamna interponenda. u Obtentum Indultum pro Missa coram Sstño Sacramento exposito celebranda, non val et pro sacra Communione distribuenda, nisi expresse in concessione addatur. 1856. In functionibus quae fiunt in Altari, ubi Sstñum Sacramentum est expositum, omittendae sunt rei et manus deosculationes, quae cochlear, thuri– bulum, ampullas, aspersorium et sim.ilia respiciunt; 12 minime vero oscula, quae ad ritum Missae magis intrinsece pertinent, ut sunt oscula Calicis et patenae, necnon manus pro Libro Epistolarum et Evangeliorum. 13 1857.. Intra Missas privatas seu. lectas, quae durante expositione Sstñi Sacramenti celebrantur, sive, ex Indulto, ad ipsum Altare expositionis, sive in aliis ecclesiae Altaribus, nequit pulsari campanula ad Sanctus. et ad Ele– vationen1', nec, ipsis diebus dominicis, ratione populi pro Missa congregati. 14 In Missis sollemnibus servari potest consuetudo. 1858. Durante expositione publica Sstñi Sacramenti, possunt in ecclesia fieri pecuniae collectiones, sed prope ianuam tantum et absque rumore, 15 necnon apud Nos, cum debitis licentiis seu praescriptis. 1 ÜARDELLINI, i11 lnstr.. Clem., § XIX, n. 2. - 2 S. R. C., 11. 4269 ad 10. -· 3 S. R. c., n. 2694 ad 11. - 4 Instr. Clem., § XII; S. R. C., n. 1406; n. 1421 ad 5; n. 3448 ad l; n. 3505 ad l. - 5 S. R. C., n.. 3448 ad 5·et 11. 4353.- 6 Instr. Clem., § XII. - 7 C. l. c., can. 1274, § 1; Caerem. Episc., J. l, c. 12, n. 9. - 8 S. R. C.,· 11. 2765; et 27 iul. 1927. - 9 S. R. C., n. 3448 ad !; n. 3482; n. 4354; et 27 iu!. 1927, Dubium. _ 10 S. R. c.; n. 3449 ad 3. - 11 S. R. C., n. 3525 ad 4. - 12 Caerem. Episc., l. l, c. 23, n. 18; l. 2, e, 23, 11. 11, 12; c. 33, n. 19; GARDELLINI, in Jnstr. Clem., § XXX, 8, 17. Cfr. supra, n. 207. - 13 GARDELLINI, loe. cit.; Caerem. Min. ,1927, n. 328. - 14 lnstr. Clem. § XVI; S. R. C., n. 3157 ad 10; n. 3448 ad 2. - 16 S. R. C., n. 3157 ad 10.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz