BCCCAP00000000000000000000799

348 Ub. IV, Pars I, Cap. II, Art. I die Comthemorationis Omnium Fidelium Defunctorum 1 ubi occurrat dies me– dius ínter expo<Jitionem et repositionem pro Oratione XL Horarum: quo in casu Missae de Requie celebrandae sunt in colore violaceo, et extra Altare exposi– tionis. 2 Si autem ipse dies expositionis vel repositionis die 2 novembris occur– rat, debet huiusmodi expositio sequi, repositio vero cum processione praece– dere Missam cantatam Commemorationis Omnium Fidelium Defunctorum. 3 Quodsi occasione celebrandi exsequias alicuius defuncti, ecclesia pannis lugu– bribus sit vestita, immo ad Altaria minora adhibeantur pallia nigra, poterit exponi Sstñum Sacramentum in Altari maiore, dummodo in eo et in toto presby"terio nill lugubre existat eorumque ornatus debito cultui responderet. Removeri tamen deberet tumulus, si fieri potest, ve! saltem exstingui circa i!Íum candelae. 1849. Occurrente festo Purificationis B. M. V., aut Feria .IV Cinerum, aut Dominica Palmarum, expositio Sstñi Sacramenti ne fíat priusquam peracta fuerit candelarum, cinerum aut palmarum benedictio, atque respective impo– sitio ve! processio. Si iam expositum esset Sstñum Sacramentum pro Oratione XL Horarum, tune benedictio eiusmodi facienda esset in sacello laterali, quo magis fert ecclesiae structura, distante ab Ara .maxima, in qua Sstñum Sacra– mentum est expositum, servatis caeremoniis in Missali praescriptis, sed absque processione. 4 1850. Cum expositio publica Sstñi Sacramenti sollemnissimus sit quidam actt¡s eucharisticus, ideo tune tantum fieri potest, quando, praeter iustam gra– vemque causam, et Ordinarii loci licentiam, debitus honor Ipsi Sacramento exhiberi possit, tum decenti ecclesiae, Altaris apparátu, tum Ministrorum nu– mero et adorantium frequentia. 5 Itaque ne fíat, ubi tot praesentes non sup– petunt Religiosi Choro obligati, quot ¡pro divino Officio publice persolvendo requiruntur, salva tamen ecclesia, in qua adest sufficiens fidelium copia. 1851. Nequit Sstñum Sacramentum ante concionem, si concionandum sit, exponi. Si vero iam expositum sit, puta occasione XL Horarum, sub concione, . etiam de ipso Sacramento facienda, velamen sericum ante Illud est appo– nendum. 6 Quo facto, cerei accensi maneant, et Orator detecto. capite manere debet. 7 Si ageretur de brevi conciuncula, quae fervorino nuncupatur, a ve- lando Sanctissimo abstineri posset. 8 • 1852. Piures Sanctissimi Sacramenti expositiones publicae eadem die, in eademque ecclesia improbantur, nisi forte ob aliquam gravem causam aliter Ordinario loci videatur. 9 1853. Si in festo Sstñi Corporis Christi post Missam facienda sit processio, 11 . 1 Addit. et Variat., tít. 111, n. 12; s. R. c., n. ·3357; n. 3753 ad J; n. 3755 ad 1. - 2 BENBD. Pp. XV, Const. Ap. Incruentum, 1O aug. 1915; S. R. C., n. 3177; n. 3864 ad 4. - 3 S. R. C., n. 4351. - 4 S. R. C., n. 2621 ad 9. - 5 S. R. C., n. 703; n. 800; n. 882; n. 1329; n. 1450; n. 1487 ad 5. - 6 S. R. C., n. 2769 ad 2; n. 3728 ad 2. - 7 S. R. C., n. 488 ad 4; n. 2769 ad 2. - 8 s. R. c., n. 3599 ad 2. - 9 INNOCENTIUS XII, Decr. 20 ínaii 1682; BENEDICTUS XIV, Im;tr. XXX, n. 23. - lO Caerem. Episc., l. 2, c. 33, n. 15; Rit. Rom., tit. IX, c. V, n. 2.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz