BCCCAP00000000000000000000799
De campanae signis 11 ptionis B. M. V., atque per eorum Octavam, nec non ubi data fuerit a Superiori– bus generalibus, ob specialia adiuncta, -legitima a nocturna Officii divini re– citatione dispensatio. 1 Si Matutinum statim sequatur Completorium, tertium ve! respective secundum signum detur sub Antiphona finali B. M. y. 59. In diebus Dominicis et Duplicibus saltem II classis, cum inchoatur Hymnus Te Deum laudamus, campana usque ad Te ergo quaesumus pulsetur; in sollemnitatibus autem maioribus, per totum Te Deum. In illis vero Domi– nicis diebus, in quibus Te Deum non dicitur, pulsetur ad non um Responsorium. 2 Quae omnia, uti per se patet,, valent etiam ubi, media nocte, campana de more pulsatur. 60. Ad Primam, unico tantum signo prolixiore campana pulsetur, quando illa statim post Litanias Sanctorum aut mentalem orationem dicitur, ubi Fra– tres iam sunt in choro congregati: secus duobus signis ad chorumisti vocentur. 61. Ad Tertiam, quae immediate post Primam dicatur, non pulsatur: ítem ad Sextam et Nonam, si cum Hora praecedenti immediate coniungantur, ve! statim post Missam conventualem dicantur. Sin autem seiunctim ab Hora prae– cedenti seu Missa c0nventuali una ex. his tribus recitanda sit, ad eam Religi osi duobus signis vocentur. 62. Acl Vesperas, quae, extra tempus Quadragesimae et in Dominicis Quadra– gesimae, hora competenti post meridiem iuxta Provinciarum consuetudinem dicuntur, tria dentur campanae signa, ve! duo respective, iuxta ea quae pro Ma– tutino superius, n. 58, statuta fuerunt. Ad primas Dominicae Vesperas, non 'Secus ac ad secundas, ter pulsetur. Item fiat ante comestionem, etiam in festis, a primo Sabbato Quadragesimae usque ad Feriam IV Maioris Hebdomadae inclusive, diebus Dominicis exceptis. Quod si, hoc Quadragesimali tempore, Vesperae statim post Nonam in choro dicuntur, ad eas bis campanae signum dari satis est, prius sub toto secundo Psalmo ipsius Nona:e, alterum post ulti– mum Psalmum, usque dum Vesperae ab Hebdomadario inchoentur. 3 .63. Ad Completorium, quolibet anni tempore campana bis pleno tractu pul– setur, nisi forte casu accidat illud statim post Vesperas recitari: tune enim, ut pro aliis minoribus Horis supra dictum est, campanae non datur signum, Quod si dicitur post serotinam orationem, unico signo, ut ad Primam, pulsetur. 64. Inter diversas pulsationes semper fiant congrua intervalla. 4 Insuper ultimum Officii signum, quod ad inchoandum datur, 5 Superioris tantum arbi– trio reservetur: idcirco Superioris oboedientia exspectetur, qui articulo digiti 'Scamnum percutiens dat signum, et pulsans a campanae tractu non cesset, do– nec Superior idem signum iteret. 6 65. Ad Suffragia pro Defunctis, ubi ea post vespertinam Salutationem An- 1 Ordin. Cap. Gen. 53. - 2 Caerem. Ord. antiq.: A. O. Cap., XXII, p. 92¡ B0VERIUS, De sacris ritibus, 1626, p. 131. - 3 Ex Caerem. Ord., 1892, n. 3, sub fine. - 4 Caerem. Ord. antiq.: A. O. Cap., XXII, p. 92. - 5 I0ANNES BELETH, Rationale divinorum 0/jiciorum, c. 86: P. L., CCII, 90; CASTALDI, Praxis Caeremoniarum, l. I, sect. III, c. X, 4. - 6 B0VERIUS, De sacris ritibus, 1626, p. 130-131.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz