BCCCAP00000000000000000000799

340 Lib. III, 1Pars II, Sectio II, Tit. II, Cap. VI CAPUT VI ·bE OFFICIO INSERVIENTIUM MISSAE CANTATAE ABSQUE SACRIS MJNISTRIS 1805. Clerici huic officio delegati exs~quentur caeremonias expositas pro Missa privata quibus addent quae hic innuentur. 1806; Venie_nt in sacristiam, ibique induent superpelliceum. Omnia neces– saria praeparent, nisi iam sint parata: Calicem et cetera quae Sacerdoti ope– raturo inserviunt; Missale, cum signaculis pro Missae qualitate, Epistolarium alterumve Missale pro canenda Epístola. · 1807. Clericus Epistolam cantaturus eam praevideat quo canat emendate. 1808. ómnibus dispositis primus Clericus Calicem sinistra sumet, ac super bursam manum dexteram imponet. Alter C!ericus Missale et Epistolarium aécipiet. 1809. Ad Altare simul procedent, ubi genuflexionem efficient. Clericus pri– mus suppedaneum conscendit, in medio Altaris Corporale explicat, bursam lo– cat versus cornu Evangelii, Calicem statuit in medio Corpora!L 1 Alter Clericus deponet in abaco Epistolarium seu Missale pro cantu Epistolae; ascendet ad Altare, ubi Missale Celebrantis aperit. Ne desit scamnum Celebranti, in quo sedeat dum canitur Gloria, Credo etc.; duo funalia seu cerei super candelabra ad elevationem accendendi. • 1810. Cum tempus erit e sacristía exeundi, ante Celebrantem manibus iunctis et capite detecto procedunt. Ad fores ecclesia\; primus Clericus aquam bene– dictam ex vase manu haustam porrigit Celebranti et alteri Clerico, omnesque se signant.. 181 t. Progressi ante Altare simul genuflexionem faciunt in plano; Clerici geniculant a latere Celebrantis, eique ad omnia respondent quae a Choralibus non cantantur. Ad Kyrie tamen ipsi respondent. 1812. Finita Confessione bini Clerici assurgunt, genua flectunt in ínfimo gradu, se signant, caput inclinant sicut Celebrans, quoties hic cantat, dum– modo non sint genuflexi, quia tune caput non inclinant. 1813. Si Celebrans ad Kyrie, Gloria, Credo etc. sessum ibit, Clerici una pro– cedunt ad medium Altaris, genuflectunt et ad scamnum cum Celebrante per– gunt; primus a dexteris, alter a sinistris Celebrantis subsistet, eique partem posteriorem planetae attollentes, super postergale scamni imponunt extensam; ibique stant manibus iunctis, et conversi alter ad alterum. Ve! super scabella ,sedent posita, non a Iateribus Celebrantis, eodem prius salutato. Duhl se– ,dent utramque manum extensam prope genua ponunt, digitis iunctis. Prior 1 Si Clericus adsit, saltem tonsuratus, potest Calicem in abaco deponere, ac sub Offertorio ad .Altare deferre: poterit post Communionem illum instruere et ad abacum referre: S. R. C., n. 4181 ad 'l/ et VI. ,

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz