BCCCAP00000000000000000000799

De offido inservientium Missae conventuali 337 CAPUT V DE OFFICIO INSERVIENT!UM MISSAE CONVENTUAL! VEL ALII MISSAE MAIORI ALIQUA SOLLEMNITATE CELEBRAR! SOLITAE, IN QUIBUS ADHIBETUR INCENSUM 1783. Assistunt ~uo acolythi et Thuriferarius superpelliceo induti. 1784. Clerici ad officium .acolythorum destinati exsequentur caeremonias quae in M.issa privata adimplendae sunt, quibus addent sequentia: 1785. Sacristiam ingressi superpelliceum induant, et, nisi iam parata sint omnia, praeparent quae necessaria sunt. 1786. Sacrista candelas accendit; acolythi Sacerdoti assistunt in i nduendis paramentis. 1787. Thuriferarius stet a tergo Sacerdotis, tenens thuribulum manu sini– stra et naviculam dextera, quasi pectar i admotam. 1788. Omnes simul profundam capitis inclinationem Cruci faciunt, et ad Altare procedunt hoc ordine: praecedit Thuriferarius, thuribulum suspensum tenens, deinde duo acolythi bini, si locus sit angustiar, tune unus post alte– rum, primus post secundum; ultimo loco Celebrans. 1789. Ad fores Sacrarii primus acólythus aquam benedictam manu ex vase haustam porriget Celebranti, omnes se signabunt, excepto Thuriferario. 1790. Thuriferarius cum ad Altare pervenerit, sistet prope credentiam, duo acolythi ad latera Celebrantis, primus a dexteris, alter a sinistris, se disponent; et facta ab omnibus simul genuflexione in plano, uterque acolythus stat ante infimum gradum; quum Celebrans ab Altari descendit, uterque geniculat a suo latere in plano ipsique respondet. Thuriferarius non respondet, sed perstat suo loco. 1791. Facta· Confessione, acolythi geniculant super primum gradum Altaris. Thuriferarius ascendit Altare cum primo acolytho, cui naviculam praebet: deinde elevat operculum thuribuli, et thuribulum praesentat Celebranti. 1792. Primus acolythus, tenens manu sinistra naviculam apertam, extrahit cochtear manu dextera et tenens illud in inferiori parte manubrii, osculatur · ipsius extremitatem, quam ponit in dextera Sacerdotis, ipsam osculando ac dicens: Behedicite, Pater Reverende. Cum vero Celebrans immiserit incensum in thuribulum, cochlear ab ipso recipit, osculans primum manum, deinde cochlea– ris manubrium. Incenso. benedicto, non autem p rius, Thuriferarius efficit, ut operculum decidat super thuribulum, quod manu sinistra tradit primo acoly– tho, dextera ab ipso recipiens naviculam. Primus acolythus thuribulum Cele– branti praebet osculans extremitatem catenularum, quam dextera ponit in sinistra Celebrantis, deinde osculatur eius dexteram, cui submittit catenulas supra operculum thuribuli. 22

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz