BCCCAP00000000000000000000799

Lib. III, Pars II, Sectio II, Tit. II, Cap. IV 1774. Ad benedictionem in cornu Evangelii in ora suppedanei utroque genu flectit; accepta benedictione, tenet tabellam Evangelii dum Celebrans illud le– git (respective vertit folia Missalis), non genuflectens ad Et Verbum caro jactum est. 1775. Deinde pro sacra Visitatione sequuntúr quae infra Lib. VI, Cap. 111, Art. I I et II I exposita sunt. 1776. Duo Clerici in hac Missa ea faciunt quae sunt ministrantium, ut supra in n. 1506 et seq. de Missa privata dictum est. CAPUT IV DE M!SSA DICENDA IN DIE CAPITULI GENERALIS VEL PROVINCIALIS 1777. Comitia generalia et provindalia apud Regulares pro electione Snpe– riorum Ordinis et Provinciae, iuxta auctores et varia S. R. C. decreta 1 censeri possunt gravis et publica simul causa dicendi Missam Votivam sollemnem de Spiritu Sancto. 1778. Die ergo electionis, finita Missa Conventuali, et persolutis Sexta et Nona, ab ipso Ministro Generali ve! a Praeside Capituli Provincialis Missa Vo– tiva de Spiritu Sancto celebretur cum Gloria, Credo, Pracfatione propria et unica Oratione, etiamsi festum sit duplex 2 classis, nisi ab Ordinario loci prae– scribatur Oratio imperata pro re gravi, quae tune sub altera conclusione ad– datur. 2 1779. Diebus quibus iuxta Rubricas Missa Votiva sollemnis pro re gravi et publica simul causa impediatur, 3 in Missa de die, sub unica conclusione additur Oratio de Missa votiva impedita cum eiusdem Praefatione, nisi Missa propriam habeat, et cum ultimo Evangelio de Missa votiva impedita. 1780. In hac Missa adhibetur incensum et datur pax cum instrumento. 1781. Nisi obstet festum duplex, aut sit dies quo Missa votiva privata pro– hibeatur, omnes Capitulares et Sacerdotes in loco Capituli praesentes Missam votivam privatam dicant de Spiritu Sancto sine Gloria et Credo cum 2a et 3a Oratione diei currentis, Praefatione propria et Benedicamus Domino in fine. Si dies est impedita, dicere possunt, non absque expressa licentia Episcopi, Collectam de Spiritu Sancto, etiam in festo 2 classis, ob gravitatem causae. 1 Missa tamen Conventualis est de Officio currenti. 1782. Duo acolythi et Thuriferarius inserviant, observantes quae inferius n. 1783 et seq. de officio inservientium Missae Conventuali Iectae, ve! alii Mis– sae maiori aliqua sollemnitate celebrari solitae, iri quibus adhibetur incensum, tradentur. 1 Inter alia: Decr. S. R. C., 16 apr. 1853, n. 3009 ad 6. - 2 Iuxta Rit. Rom. Seraph. ap– probatum a S. R C., die 4 apr. 1914. - 3 Cfr. n. 1025.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz