BCCCAP00000000000000000000799
De Missa lecta Ministri Generalis et Provincialis 335 1764. Si adhibetur incensum ex Indulto Apostolico, Celebrans, praeter su– ~ra exposita, observat, quoad incensationem, quae tradita sunt pro Missa sollemni. Inserviant duo acolythi et Thuriferarius, qui; praeter supradicta, observant regulas easdem. CAPUT III DE MISSA LECTA MINISTRI ÜENERALJS' ET PROVINCIALIS TEMPORE SACRAE VISITATIONIS ET DIEBUS SOLLEMNIORIBUS 1765. Praeparantur in sacrisfü~ paramenta meliora pro Celebra.nte, super– pelliceum pro Assistente, quo munere fungetur Superior Iocalis; cottae pro ministris et thuribulum ac navícula pro absolutione. 1766. Altare, in quo asservatur Ssfüum Sacramentum et in quo Minister Missam celebrabit, sollemniter sit ornatum; super abacum ponetur palmatoria oum candela accensa, bacile cum urceolo et mantile super pelvim. In die sa– orae Visitationis insuper vas aquae benedictae cum aspergillo ad absolutionem pro defunctis et hoc Caeremoniale pro precibus et Orationibus. Prope abacum adsit quoque Pluviale et Stola nigri coloris ac Crux processionalis. Accen- . duntur in Altari quatuor candelae et diebus sollemnioribus ·sex. 1767. Calix ante Missam ab Assistente ad Altare portatur et super Corporple more solito adaptatur, et Missale super pulvinar ve! legile positum aperitur. 1768. Hora debita et omnibus paratis ad Altare accedunt iunctis manibus; praecedunt duo Clerici, quos sequitur Assistens ultimo loco Celebrans capite tecto. 1769. Cum ad Altare veherint, Celebrans caput detegit, stans cum omnibus in plano ante infimum gradum in linea recta, cum ipsis genuflectit et Missam · incipit. Assistens genuflectit utroque genu in plano ad sinistram ipsius. 1770. Perneta Confessione, Assistens palmatoriam ex abaco accipit, quam in manu prope Celebrantem tenet dum iste e libro legit, nisi forte Clericus hoc praestet, .indicat legenda et folia evolvit. 1771. Ad,Offertorium Assistens praebet linteum pro manibus abstergendis. Ad Quam oblationem, deposita palmatoria prope Missale, in superiori gradu genuflexus, planetam in elevatione elevat. 1772. Pro Communione Fratrum in hac Missa, vide quae supra n. 1738 et seq. dicta sunt. In hoc casu, Assistens ad dexteram Celebrantis patenam mento communicantium supponit. 1 177~. Deinde ad latus Epistolae dexterum Celebrantis assistit cum palma– toria, ut supra. Finitis Orationibus librum claudit, nisi ultimum Evangelium ex Missali legendum sit. · 1 S. R. C., n. 1210.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz