BCCCAP00000000000000000000799

334 Lib. III, Pars II, Sectio II, Tít. II, Cap. II inter canenda non recensentur, media voce proferenda sunt, excepta benedi– ctione 1n fine Missae, quae intelligibili voce impertitur. 1754. Ad Confessionem, cum Celebrans pronuntiat Vobis, fraires, Vos, fraires se minime ad acolythos convertit. 1755. Solito loco legit Introitum; ibidem dicit Kyrie eleison ut in Missa sollemni. 1 1756. Sub Kyrie, Gloria, Sequentia et Credo Celebrans sedere potest ut in Missa sollemni, 2 descendendo per gradus laterales et revertendo per viam lon– giorem. Si autem ad Altare manere velit, tenet manus iunctas dum cantatur Kyrie, Gloria, Credo etc.; ad Et incarnatus est in supremo gradu descendit et flectit utroque genu in ora suppedanei. 3 1757. Tot dicuntur Orationes quot in Missa privata, exceptis festis I classis in quibus (extra festa primaria Domini 1 classis Universalis Ecclesiae), omitti– tur commemoratio de quolibet duplici sive maiori sive minori aut semiduplici, nisi haec fuerint Domini festa in quavis Dominica minori aut in Vigilia Epipha– niae occurrentia; et exceptis festis 2 classis, in quibus commemoratio Simplicis · omittitur, non autem festi ad modum Simplicis redacti. ~ 1758. Si danda sit pax praebebitur cum instrumento. 1759. Celebrans immediate ante et post Missam nequit administrare sa– cram Communionem, etiam data rationabili causa. 5 1760. Acolythi caeremonias observare debent quae pro Missa privata n. 1511 et seq. praescripta sunt; advertant tamen sequentia: Omnia respon– dent quae a Choralibus non cantantur, sed ad Kyrie ipsi respondent. Disceden– tes ad abacum ve! scamnum indeque redeuntes, ante medium Altaris simul genuflectunt. 1761. Si Celebrans sedere velit, primus ei a dexteris, alter a sinistris pla– netam in scamno adaptat, deinde, Celebranti profunda capitis inclinatione pe– racta, ipsi eunt ad scabella et sedent. Cum Celebrans surgit, ipsi surgunt, et ante Celebrantem debitis cum reverentiis ad Altare revertuntur. 1762. Sub ultima Oratione ante Epistolam, primus acolythus ambabus manibus accipit Missale de abaco, quem ad inferiores angulos ante pectus ita , tenet, ut apertura ad suam sinistram sit. Ad finem Orationis genuflectit i11 medio Altaris, se co_nfert a tergo Celebrantis in plano, completa Oratione Epistolam cantat; 6 qua finita librum claudit et, iterata genuflexione, in abaco reponit. Secundus acolythus Missale Celebrantis ad cornu Evangelii transfert, genuflectens ante medium Altaris. 1763. Ad Sanctus primus campanulam pulsat; ambo funalia accensa usque ad elevationem deferre possunt, vel secundus acolythus ea in candelabris ante Altare positis, accendere pbtest. 1 Addit. et Variat., _tit. V, n. 1. - 2 S. R. C., n. 3026. - 3 Rubr. gen. Miss., tit. XVII, n. 3. - ~ Addit. et Variat, tit. V, n. I; A. A. S., XXIII, p. 447 et seq. - 5 S. R. C., n. 4177 ad 3. - 6 Rit. celebr., tit. VI, n. 8.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz