BCCCAP00000000000000000000799
10 Lib. I, Tit. I, Cap. 11 ab Altaribus amoveri, sedulo invigilet sacrista ut reapse Altaria omnia ad men– tem Ecclesiae ornatibus denudentur. 53. Tandem quae certis anni diebus, festivitatibus, temporibus, et pro qui– busdam peculiaribus functionibus sacrista peragere seu praeparare debeat, suis locis in hoc Caeremoniali deprehendet. Sed et optimum erit, ut in sacristía com– mentariolum et diarium quoddam habeat, in quo omnia ad suum officium per– tinentia adnotata sint. CAPUT 11 DE CAMPANAE SIGNIS .54. Septies in die invitat mater Ecclesia clerum et populum ad Iaudem Dei dicendam. Constitutiones autem nostrae statuunt, ut (< clerici ac sacerdotes le– gitime non impediti ve! dispensati, primo campanae pulsu audito, ad Officium divinum in chorum prompte conveniant, ut suam Domiµo mentem praeparent, ibique devotione, modestia, mortificatione, quiete ac silentio se in conspectu Dei esse recogitent, angelico divinas laudes persolvendi munere perfuncturi )). 1 55. Signa porro campanae moderantur ut infra dicetur. Sicubi vero leges dviles aut temporum locorumve circumstantiae sequentem modum aut usum nostrum pulsandi campanam ex toto ve! ex parte non permittunt aut valde <lissuadent, SÚperiores provinciales meliore quo fieri poterit modo provideant, -0pe potissimum minoris campanae in interiore éonventu apte positae, quae ad– amussim hic traditam erit pulsanda. 56. Ad sacerdotem seu clericum sacristam spectat diligenter invigilare, ut statis horis Officia divina aliaque de more campanae sonitu indicentur, sive ipsemet eam pulset, sive per alium clericum laicumve, a Superiore locali desi– gnandum, salvis tamen provinciarum consuetudinibus et Superioris provincialis auctoritate. 2 51. Salutationis Angelicae signum, iuxta antiquam Ecclesiae consuetudinem ab Ordine nostro praecipue introductam, ter in die pulsatur, scilicet: primum in aurora, secundum in meridie, tertium vespere post occasum solis, hora et modo quo ab aliis ecclesiis civitatis ve! loci pulsari solet. 3 58. Salvo illo quod supra, n. 55, dictum cst, ad Matutinum, quod media nocte regulariter apud nos celebratur, 4 tria campanae signa pulsentur in Do-, minicis et festis Duplicibus I vel II classis, q uotum primum aiiis longius pro– <lucatur, spatio saltem duorum Miserere; duo vero in ceteris diebus, quorum priu& durationem unius Miserere habeat. Item fiat respective, quando Matu– tinum sero recitatur, v. gr. in festis Corporis Christi et Immaculatae Conce- 1 Const. Ord., n. 51. - 2 C. l. C., can. 1185; Caerem. Episc., l. 1, c. 6, n. 3; BovERrus, De sa– cris rilibus, 1626, p. 26: EUGENIO DA RUMILLY, Cerimoniale ed ordinazioni •.., Roma, 1841, p. 8. - 2 Caerem. Episc., l. 1, c. 6, n. 3. - 4 Const. Ord., n. 52; Ordin. Cap. Gen. 52.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz