BCCCAP00000000000000000000799

330 Lib. III, Pars II, Sectio II, Tít. II, Cap. I, Art. 11 172:0. MINISTER Missae Conventualis ordinariae Clericum .esse oportet et superpelliceo indutum; ast in necessitate potest esse Laicus sive Religiosus sive saecularis, dummodo hic veste talari et uterque superpelliceo sit indutus. 1 Art. II De Missa Conventuali in qua adhibetur incensum 1721. In Missa nostra Conventuali ve! aliis Missis aliqua maiori sollemni– tate celebrari solitis, quamvis sine Ministris sacris et sine cantu celebrentur, ex gratia incensationes Altaris perficere possumus. 2 1722. In hac Missa praeter Thuriferarium duo acolythi superpelliceis indutL assistant. 1723. Festa in quibus apud nos incensum datur, sunt Festa maiora Do– mini, nempe Nativitatis, Circumcisionis, Epiphaniae, Paschae, Ascensionis, Pentecostes, Sstñae Trinitatis, Sstñi Corporis Christi, Sacratissimi Cordis, Sstñi Nominis Iesu, D. N. l. Christi Regis, quibus adnumerantur ultimi tres dies Hebdomadae Sanctae. 1724. Porro Festa principalia B. Mariae V., scilícet: Purificationis, Annun– tiationis, Assumptionis, Nativitatis, Immaculatae Conceptionis, quibus ad– duntur festa B. M. V. Divini Pastoris Matris, et Dedicationis S. Mariae Ange– lorum de Portiuncula. 1725. Similiter datur incensum in Festis S. Ioseph, Sponsi B. M. V. (19 mart.) et Ecclesiae Universalis Patroni (Feria IV post Dom. II p. Pascha), Ss. Apo– stolorum Petri et Pauli; in Festis maioribus Ordinis, scilicet: in Festo Natali S. P. N. Francisci, Ss. Stigmatum, S. Antonii Patavini, S. Bonaventurae et S. Clarae; in omnibus festis Sanctorum ac Beatorum Ordinis nostri Capuc– cinorum, necnon in festo Omnium Sanctorum Ordinis Seraphici. 1726. His accedunt festa Titularis et Dedicationis propriae ecclesiae, Pa– troni principalis Dioecesis, Provinciae religiosae et Civitatis seu Loci. In reliquis festis tolerantur usus Provinciarum. 1727. Omnibus in sacristía paratis, Celebrans caput cooperit, et facta Cruci profunda capitis inclinatione cum ministris ad Altare procedit. Facta ibi de– bita reverentia Altare ascendit, Cal.icem deponit et Missale aperit. Postea ab Altari descendit et Confessionem incipit, genuflexis ministris !a dexteris et a sinistris; Thuriferarius sistit prope credentiam. 1728. Peracta Confessione, Celebrans Altare ascendit illudque osculatur; tune ad ministros in medio gradus superioris stantes manibus iunctis se ver– tit, ac incensum ponit in thuribulo dicens: Ab illo benedicaris etc. 1729. Benedicto incenso ad Altare se convertit, a primo acolytho thuribulum accipit et, si fuerit tabernaculum Sstñi Sacramenti, genufle- 1 S. R. C., n. 3108 ad 3; n. 3647 ad 6 et 7. - 2 S. R. C., n. 3697 ad 3.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz