BCCCAP00000000000000000000799
328 Lib. III, Pars 11, Sectio H, Tit. 11, Cap. I, Art. I 1708. Ante vel post Missam Conventualem Celebrans sacris vestibus indu– tus nequit administrare sacram Communionem, etiam data rationabili causa. 1 Quia Missa Conventualis consideranda est ut pars divini Officii, cessat eius obli– gatio quando cessat obligatio Chori. 2 1709. luxta antiquam Ordinis consuetudinem spectat ad Hebdomadarium celebrare Missam Conventualem; in quibusdam festis autem ad Superiorem. 1710. NORMA GENERALIS: l. In omnibus Feriis Quadragesimae post diem Ci– nerum, ac Passionis ante Dominicam Palmarum, in Feriis Quatuor Temporum (extra Octavam Pentecostes), in Vigiliis communibus, et, si non fiat processio, in Feria II Rogationum, ipsa Missa Conventualis in duplicibus 1 et 2 classis et per Octavas privilegiatas 2 ordinis, dicitur de Officio diei cum commemoratione Feriae, et, extra duplicia 1 classis, Vigiliae. Si vero Officium fuerit de duplici sive maiori sive minori, aut de semiduplici, et iam per Octavas privilegiatas 3 ordinis aut Octavas:communes, Missa Conventualis dícitur de Feria aut Vigi– lia, cum commemoratione Officii diei; si Feria ac Vigilia simul occurrant, di– citur de Feria cum commemoratione Officii diei ac Vigiliae et aliis commemo– rationibus forte occurrentibus. 3 2. In diebus Litania11um tam maiorum quam minorum, si fiat processio, et in 'ecclesia habeatur unica · Missa, ea dicitur de Rogationibus cum commemoratione Officii diei, nisi hoc fuerit duplex 1 classis, quo in casu dicitur Missa de festo cum commemoratione Rogationum. 4 1711. NORMA SPECIALIS. - Si Missa alicuius Dominicae 5 sua die ab Officio nobiliori impediatur, et nulla infra hebdomadam subsequentem occurrat' dies, in qua fieri valeat Officium de Feria Missam propriam non habenti, tune ipsa Dominicae Missa, etiam inclusa Missa Dominicae tum infra Octavam Nativitaiis, tum infra Octavam Epiphaniae, si iuxta peculiares rubricas intra respectivam Octavam celebrari nequeat, ut Conventualis celebranda est, 6 cum commemo– ratione de Officio diei, et aliis quae océurrant. Si tamen fit commemoratio ali– cuius Octavae, omittitur tertia Oratio pro diversitate temporum assignata. 7 1712. In Vigiliis et in Feriis Quatuor Temporum, vel Feria II Rogationum, quae veniunt infra Octavam, Missa dicitur de Vigilia vel Feriis supradictis, cum commemoratione Octavae, praeterquam infra Octavam Corporis Christi. s 1713. In Adventu, occurrente aliqua Vigilia, si Officium fuerit de Feria (extra Quatuor Tempora), dicitur Missa Conventualis de Vigilia,!licet de ea non 1 S. R. C., n. 4177 ad 3. - 2 C. l. C., can. 413, § 2; S. R. C. n. 3887. - 3 Addit. et Variat., tit. I, n. l. - 4 Addit. et Varia., tit. I, n. 4. - 5 Excepta Missa Dominicae in die 5 ianuarii repositae, et [Missa Dominicae post Epiphaniam aut Pentecosten in !Sabbato anticipatae. í- 6 Ipsa Dominicae Missa resumitur prima infra hebdomadam die, in [qua unum e sequentibus celebretur Officiis, selecto quidem Officio iuxta hunc ordinem minus riobili, scilicet: l. de festa sim– plici; 2. de S. Maria in Sabbato; 3. de die Octava simplici; 4. de die infra Octavam communem, ve!, hac deficiente, de die infra Octavam privffegiatam pro particulari ecclesia concessam; excepta tamen die in quam simul inciderit Feria Missam propriam habens, aut quaelibet Vigilia; 5. De die infra Octavam in· universali Ecclesia privilegiatam, dummodo agatur de Dominica infra respectivam Octavam occurrenti et non de alía Dominica ante eam Octavam impedita, et nulla item occurrat Vigilia: Addit. et Variat., tit. I, n. 6. - 7 Ephem. Lit., 1937 l. et Pr., p. 165-166, 1938, J. et Pr., p. 28. - 8 Rubr. gen. Miss. tit. 111, n. 2; Addit et Variat., tit. I, n. 4.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz