BCCCAP00000000000000000000799
De Choralibus in Missa soUemni 325 illos praecedens, nisi cum intorticiis genuflexi manere debent, ad sacristiam re– dit thuribulum depositurus, mox ad abacum revertitur cum genuflexione, ibique stat, ve! genuflexus manet, prout Chorales. 1 Si Ceroferarii intorticia tenent usque ad peractam Communionem, Thuriferarius circa finem Orationis Domi– nicae, facta genuflexione, Subdiaconum ad Altare ascendentem sequitur per gradus laterales, eique velum humera:Ie demit; quocum repetita genuflexione ad pristinum locum redit, ubi velum plicat ac super abaco deponit. Ad Agnus Dei etc. mediocriter inclinatus, nisi sit genuflexus, pectus cum aliis sibi per– cutit ad Miserere nobis et Dona nobis pacem. Tum, nisi adsit Caeremoniarjus pro pace in Choro danda, facta Altari simul cum Subdiacono ve! Presbytero Assisteníe genuflexione; hunc ad Chorum comitatur, et observat quae de Cae– remoniario dicta sunt. 2 Pace Choro distributa, ad Altare Subdiaconum vel Presbyterum Assistentem reducit; ubi, facta a sinistris eius genuflexione, pacem a Subdiacono excipit respondens Et cum spiritu tuo; mox, repetita genuflexione, illam Ceroferariis ad abacum defert. 1698. Si Ceroferarii intorticia tenent, postquam a Subdiacono Calix detec– tus fuerit, ampullás ad Altare defert cum genuflexione in plano et eas Sub– diacono, cum opus sit, porrigit. Ad Orationes stat ve! genuflectit prout Cho– rales. ª Ad benedictionem utrumque genu flectit, ac se signat. Lecto Evangelio, ad quod se signat, inclinat ac genuflectit sicut Celebrans, se ante Altare versus Evangelii cornu confert; ibidem genuflexione cum aliis perneta, iunctis mani– bus Ceroferarios praecedit et ad sacristiam pergit. Illic a tergo Celebrantis Cruci cum aliis caput profunde inclinat; postquam Celebrante.m salutaverit, eidem sacris vestibus se exuenti inservit; ac demum superpelliceum deponit. APPENDIX DE CHORALIBUS IN MISSA SOLLEMNI 1699. Chorales pro Missa sollemni tempestive adsint in Choro, ubi genu– flexi manent usque ad initium Missae, nisi Celebrans Chorum transeat, tune enim assurgunt et capiiis inclinatione salutationi Celebrantis respondent. 1700• . Durante Missa utrumque genu flectendum est in Choro ab iis, qui non sunt Praelati, 4 ad Confessionem cum suo Psalmo; 5 ad benedictionem in fine Missae, ad quam Praelati sese (corpore profunde inclinant; ab omnibus, nisi sedeant, dum cantatur Et incarnatus ... et horno 1factus est; ast in Missis Nativitatis Domini et Annuntiationis B. M. V. ad praefatum Versum semper genuflectendum est; quando 'elevatur Sacramentum, 6 id est ab inito Canone, 1 Cfr. n. 1700 et 1702. - 2 Cfr. supra, n. 1683. - 3 Cfr. n. 1700 et 1702. - 4 Aoud Regu– lares nomine Praelatorum veniunt Generalis, Provincialis et Superior localis; P!AT Praelect, Iur. Can., l, p. 492, q. 6, edit. 2ª; aliique. - 5 Rubr. gen. Miss., tit. XVII, n. 5; et S. R. C. n. 1812. - 6 Rubr. gen., tit. XVII, n. 5.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz