BCCCAP00000000000000000000799

320 Li:b. III, Pars LI, Sectio U, Tit. I, Cap. IV, Art. II Altare accedit, se ad abacum recipiunt, ve! ob angustiam loci in medio presbyterii sistunt, ut supra. Idem servandum est quoties ad Sequentiam sedendum sit. 1687. Ad Orationes stant ve! genuflectunt, prout Chorales. 1 Dum Celebrans, lecto Evangelio, incensum imponit, Ceroferarii sua candelabra ex abaco acci– piunt, Thuriferarium sequentes ad Altare pergunt et se sistunt retro post Dia– conum et Subdiaconum; mox, facta a lateribus Thuriferarii una cum aliis genuflexione, vertunt se ad suam quisque sinistram, et, Thuriferario praeeunte, ambo coniuncti procedunt ad locum ubi Evangelium cantari solet. Ibi ad Dia– conum faciem convertunt, et, ad latera Subdiaconi librum tenentis, ad finem usque Evangelii consistunt, 2 quin se signent, inclinent aut genuflectant. 3 Cantato Evangelio, se collocant in medio presbyterii a tergo Diaconi, ibídem cum Thuriferario genuflexione peracta, ad abacum redeunt, et candelabra de– ponunt. Si ad Symbolum sit sedendum, perficiantur quae de Kyríe et Gloría tradita sunt. Ad Et íncarnatus est, si stent, genuflectunt utroque genu; si vero sedent, caput profunde inclinant. Irt Missis Nativitatis Domini et in Festo An– nuntiationis B. M. V. semper est genuflectendum. Decantatis verbis Et horno jactus est, assurgunt;· cum Diaconus, postquam bursam ad Altare detulerit, ad sedile reversus sit, huic et Subdiacono posteriorem dalmaticae et tunicellae fimbriam elevant, ut supra, et ad scamnum suum ve! abacum redeunt. 1688. Cum Subdiaconus abacum adit Calicem recepturus, secundus Cero– ferarius super eius humeros velum oblongum expandit, et a Calice parvum amo– vet, quo plicato, abaco superimponit. Primus Ceroferarius Subdiaconum ad Altare procedentem sequitur, portans super pelviculam ampullas 4 quas suo tempore eidem tradit. Ipsis a Subdiacono receptis, ad suam dexteram se ver– tens, eas ad abacum reportat. Celebrante thurificato, ambo Ceroferarii, prior cum ampulla aquae super pelviculam, alter cum manutergio ex latere Epistolae ad gradum ascendunt suppedaneo propiorem, ibique stantes ministrant ad manuum lotionem, 5 aquam infundendo linteumque praebendo cum profunda inclinatione capitis ante et post. Recepto linteo, faciem ad invicem vertentes, descendunt et super abacum deponunt quod prae manibus habent; ibi suo tempore a Thuriferario incensantur, cui ante et post caput inclinant. 1689. Dum Celebrans cantat Gratias agamus etc. Ceroferarii caput profunde inclínant, vadunt ante medíum Altaris, genuflectunt et ad sacristiam pergunt. Finita Praefatione et dicto Sanctus, ve! incoepto Canone, accep-ds intor– ticiis accensis, sequentes Thuriferarium ante Altare redeunt, cum genuflexione a lateribus Thuriferarii; tum in aequali congruentique distantia a gradibus et inter se, utrumque flectunt genu; primus ad Sanctus, paulo ante Consecratio– nem et ad utramque Elevationem campanulam pulsat. 6 Sic gehuflexi manent 1 Cfr. n. 1700 et 1702. - 2 Rit. celebr., tit. VI, n. 5. - 3 Caerem. Épisc., l. 2, c. 8, n. 46. - t Rit celebr., tit. VII, n. 9. - 5 Rit. celebr., tit. VII, n. 10. - 6 S. R. C., n. 4377.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz