BCCCAP00000000000000000000799

De Caeremoniario in Missa sollemni 317 rnanus reversus ad cornu Epistolae, genuflectit. Sub finem cantus Symboli monet sacros Ministros ut descendant post tergum Celebrantis, ipse vero, si non adsit Presbyter Assistens, secedit per planum ad libruni in cornu Evan– gelii, facta in medio Altaris genuflexione. Si vero ad Symbolum sit sedendum, ,observat quae diximus ad Kyrie. Ad Et (ncarnatus est etc., monet Celebrantem et alios ut caput profunde inclinent, ipsé vero genuflectit. 1 In Missis Nativitatis Domini ac in Festo Annuntiationis B. M. V. (etiam translato) Celebrantem sa– crosque Ministros ducit ad genuflectendum in ínfimo gradu a latere Epistolae, ipse quoque ibidem genuflectit. 2 Decantatis verbis Et hamo factus est, Diacono dat signum accedendi ad abacum, ubi eidem bursam .ut supra praebet. Re– yersus Diaconus ad scamnum sedet ut prius. Cum cantatur Et vitam venturi, dat signum Celebranti et Ministris st,trgendi, eos reducit per planum ad me– •dium, et ibi cum aliis Ministris genuflexione facta, accedit ad librum, nisi adsit Presbyter Assistens. 1682. Lecto a Celebrante Offertorio, descendit et transit per planum, genu– flexione ante medium Altaris facta, ad cornu Epistolae, ubi se sistit ad dexte– ram Subdiaconi, retro post eum. Ad iniectionem incensi in thuribulum se gerit ut ante Introitum, cleinde cum Thuriferario in planum cornu Epistolae descen– dit, et transit per planum, cum genuflexione ante medium Altaris, ad cornu Evangelii; si desit. Presbyter Assistens, stat manibus iunctis prope Missale, .usque post incensationem cornu Epistolae, tum amovet Missale .descendens in planum ad latus Evangelii. Perneta thurificatione cornu IEvangelii, reponit Missale prope Corporale, ibique remanet, assistens Celebranti ad librum. Si vero adsit Presbyter Assistens, Caeremoniarius ad cornu Epistolae consistit per to– tum Canonem. Thurificato Diacono, Caeremoniarius se vettit ad Thuriferarium, a quo incensatur unico ductu in loco ubi reperitur, cum mutua capitis incli– natione ante et post. Circa finem Praefationis dat signum sacris Ministris ascen– dendi ad latera Celebrantis, retrahens se Subdiacono locum dat, cum aliis Sanctus etc. recitat mediocriter inclinatus ac se erigendo ad Benedictus etc. signum Crucis facit. Deinde descendit in planum et, facta genuflexione ante medium Altaris, retro post Subdiaconum, quod in similibus observandum est, se in planum lateris Epistolae confert. Ad Quam oblationem etc. incensum im– ponit in thuribulum a Thuriferario porrectum; genuflectit in intimo gradu !aterís Epistolae ad sinistrain Thuriferarii,. sic permanens toto tempore Con– secrationis. 1683. Utraque elevatione perneta, surgit, ante medium Altaris post Sub– diaconum genuflectit, et ad cornu Epistolae accedit, ubi se sistit ante inEmum gradum. Quum Celebrans dicit Per quem haec omnia, ascendit (si desit Presby– ter Assistens) a(\ sinistram Celebrantis, vertit folia quando opus est, genuflectit cum Celebrante, ibique remanet usque ad Agnus Dei. Circa finem Orationis 1 S. R. C., n. 3029 ad 3. - 2 Rubr. gen. Miss., tit. XVII, n. 3; - S. R. C., n. 1594 ad 2.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz