BCCCAP00000000000000000000799
8 Lib. I, Tit. I, Cap. I 38. Licet consulendum sit cuique sacerdoti celebraturo, ut ipse calicis in,. structionem et alia secundum .Rubricas exsequatur, 1 permitti tamen potest ut safrista, praesertim si sit sacerdos, hostiam super unaquaque patena collocet, 2 integram, ut supra- dictum est, atque a fragmentis, si .opus sit, leviter extersam, · eamque palla linea sub velo serico tegat, 3 Super os quoque calicis tune ponere potest purificatorium mundum, 4 ita ut hinc inde aeque pendeant eius extremi– tates, et super illud, uhi est consuetudo, parvum cochlear pro aqua in calicem infundenda. 5 39. Ita, quamvis ex eadem Rubrica Sacerdos Missam perquirere debeat, antequam manus Iavet, conveniens tamen est, ut sacrista, Missalia necessaria praeparando, in ipsis Missam., commemorationes, collectas, praefationem etc. inquirat, et omnia distincte ac ordinate signaculis adnotet, ne sacerdos cogatur folia Missalis nimio iricommodo pervolutare. 40. In promptu sit etiam superpelliceum lineum cum stola et bursa coloris ve! semper albi, ve! Officio illius diei convenientis, 6 ac in bursa corporale mun– dum, pro Communione forsan extra .Missam administranda. 41. In sacristía, ampullas aquae et vini, pro Altarium numero, sacrista prae– paret, et cum suis pelviculis ac manutergiis deferat ve! super abacum, ve! super mensulam cuilibet Altari minori adnexam, ponendas. 42. Deinde, antequam Officia divina celebrari incipiant, sacrista ve! socius lampades, quae necessariae sint, accendat in choro ve! in ecclesia. Altaria peni– culo mundet a pulvere, foliis florum, fragmentis cerae ve! carhunculis. Illa stra– gulo exuat, quod omnino amoveatur, nec relinquatur tempore Missae super Al,. tare; 7 tabellis secretarum ac legili in cornu Epistolae instruat; dein pro unoquo~ que campanulam ac tabellam precum in fine Missae dicendarum in loco suo deponat. 43. Item, antequam prima Missa ad Altare in quo sanctissimum Sacramen– tum asservatur incipiat, sacrista clavem tabernaculi prope ipsius ianuam ex parte Epistolae apponat, quin vero eam in foramen serae immittat. 8 Verum– tamen, cum haec clavis diligentissime custodiri debeat, 9 non sina tur perma– nere ad Altare, nisi eo tempore quo Missae illic continu~ celebrantur. Ihidem perspectum habebit sacrista adesse etiam vasculum coopertum aquam mun– dam continens, et saepius, immo quotidie innovandam, ac purificatorium pa– riter mundissimum pro digitorum purificatione post distributionem sanctissimae Eucharistiae extra Missam. 44. Hisce peractis, ve! etiam prius, si opus sit, hora scilicet competenti iuxta locorum consuebtdinem et temporum exigentias, sacrista ianuas ecclesiae ape– riat. Deinde, nisi tune praesens esse debeat in sacristia, exercitiis communibus in choro peragendis assistat. 1 Rit. celebr., tit. I, n. l. - 2 S. R. C., n. 4198 ad 15. - 3 Rit. celebr., tit. I, n. l. - 4 Ibidem: - 5 ·s. R. C., n. 3064 ad 4. - 6 Rit. Rom., tít. IV, c. 2, n. •!. - 7 S. R. C., n. 3576 ad 2; lnstr. S. Congr. Sacram., 26 maii 1938. - 8 Caerem. Min., 1927, n. 302. - 9 C. I. c., can. 1269, § 4.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz