BCCCAP00000000000000000000799
312 Lib. III, Pars II, Sectio II, Tit .. I, Cap. III, Art. VI a sinistris manibus iunctis, tum Subdiaconus et Diaconus unus post alterum, et ultimo Celebrans cum Presbytero Assistente a sinistris. 1668. Ad Altare maius omnes ministri in utroque latere se sistunt et ex– spectant, donec Celebrans advenerit. Ante infimum gradum Presbyter Assistens ad dexteram, Diaconus et Subdiaconus ad sinistram Celebrantis, Caeremonia– rius vero ad dexteram Presbyteri Assistentis se sistunt; Celebrans, cum om– nibus aliis debita Altari exhibita reverentia, Missam inchoat eamque cum Presbytero Assistente et sacris Ministris de more usque ad finem prosequitur. Presbyter Assistens, finitis Secretis, accipiens [Missale de [legili, tradit Caere– moniario et Canonem eius loco ponit, assignando Praefationem convenientem. Post Pretiosissimi Sanguinis sumptionem Canonem in medio Altaris reponit ac Missale a Caeremoniario allatum iterum in legili collocat, apertum ad Com– munionem, quod deinde trapsfert ad cornu Epistolae. 1669. Ceroferarii seu acolythi cum Thuriferario necnon minister de palma– toria initio Missae ad abacum genuflectunt. Ad Confiteor Celebrantis Thurife– rarius surgit, ante Altare genuflectit et ·¡n sacristiam se confert, ubi acceptis thuribulo et navícula, statim ad Altare regreditur cum genuflexione. Dum Celebrans Altare conscendit, i pse per latus Epistolae accedit ad dexteram Diaconi, cui porrigit naviculam, tum in suppedaneo ante Celebrantem genu– flexus, nisi expositum sit Sstñum Sacramentum, 1 thuribulum praesentat, quod observat ante cantum Evangelii et ad Offertorium. Eodem tempore minister de palmatoria accedit ad cornu Epistolae; dum Presbyter Assi– stens accipit Missale, ipse dextera sumit palmatoriam, in pl anum descendit ét ad dexteram Presbyteri Assistentis consistit, donec hic Missale super Al– tare reponat; tune ipse palmatoriam ibídem collocat et ad abacum recedit. Thuriferarius post impositionem incensi, tradito thuribulo Diacono, descen– dit in planum, exspectans incensationis exitum. Pastea accipit de manu Dia– coni thuribulum et ad sacristiam reportat. Thurificato Celebrante, minister de palmatoria ad latus Epistolae accedit, et manu Missali propiore palma– toriam sustinens, a dexteris stat Presbyteri Assistentis. Si Celebrans ad Glorill sedere velit, palmatoriam Altari superponit et cum aliis Clericis sedet. Post Gloria ad latus pergit Epistolae palmatoriam sustenturus, ut ad Introitum Cantata Epístola, sequens cum palmatoria Presbyterum Assistentem, per pla~ num se confert ad latus Evangelii cum genuflexione ante medium Altaris; ibi a sinistris Presbyteri Assistentis adstat cum palmatoria ad lectionern Evangelii. Ad huius vero cantum, deposita iuxta Missale palmatoria, ad dex– teram stat Presbyteri Assistentis, facie ad Diaconum versa. Ad Credo eadem peragit quae de Gloria dicta sun t. Post Symbolum cum genuflexione ante medium Altaris redit ad cornu Evangelii, ubi cum palmatoria Celebranti as– sistit. Dum Celebrans post Offertori um thurificat A\tare, in planum I ateds 1 S. R. C., n 4198 ad 19.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz