BCCCAP00000000000000000000799
De Missa sollemni cum Presbytero Assistente 309 populum spectet, Altari tamen renes mmune obvertat, 1 ibique sedet capite cooperto. Ad postremum Kyrie caput detegit, et per viam longiorem, sequens .Oiaconum, ad medium Altaris accedit, retrocedens ut Celebranti transeunti Iocum praebeat; perneta in intimo gradu ad dexteram Diaconi genuflexione, Altare conscendit. Si vero non sit sedendum, ad Glori,1 in excelsis suppeda– neum ascendit et se sistit ad dexteram Diaconi, ubi cum aliis eadem voce Hymnum recitat cum solitis inclinationibus et signo Crucis in fine .. 1657. Si post recitatum Hymnum fiat sessio, Ass1sTENS, facta genuflexione, sequitur Diaconum via breviori ad suam sedem, ubi · sedet capite cooperto, quod tamen detegit et inclinat ad quaedam verba, sicut alii. Sub cantus exitum detecto capite assurgit, et post Diaconum se confert ante infimum Altaris gradum, 2 retrocedens Celebranti, ut supra. Facta in intimo gradu a dexteris Diaconi genuflexione, Alfare ascendit ac se §istit ad Missale. Si vero non fíat sessio, Assistens remanet suo loco, donec Celebrans Dominus vobiscum cantaverit. 1658. Ad Orationes, Epistolam (post quam responderit Deo grafías), Gra– duale etc. assistit Celebranti ut ad Iritroitum. 3 Si ad Sequentiam sit seden– dum, ad scabellum procedit, ut supra, praemíssa profunda capitis inclinatione erga Crucem. lmpertita a Celebrante benedictione Subdiacono, vel cantu ,Se– quentiae a.d finem vergente, PRESBYTER ASSISTENS sumit librum cum legili, et in secundo gradu transiens, genuflectit in medio Altaris (quocum simul genuflectit SuBDIAG0NUS in infimo gradu) et transfert Missale in cornu Evan– gelii; ad secundum descendit gradum ibique consistens assistit Celebranti ad Iectionem Evangelii, ipsique indicat principium Evangelii, folia vertit et respondet, se signans et caput inclinans, quando opus fuerit, SuBDIAC0N0 stante a sinistris Presbyteri Assistentis. Lecto Evangelio ponit Missale prope medium Altaris. 1659. Ad thuris impositionem permanet in cornu Evangelii; 4 dum Dia– conus incipit cantare Evangelium, simul cum Celebrante, qui stat in cornu Epistolae, convertit se ad Diaconum, se signans, inclinans ac genuflectens versus Altare, cum opus fuerit. Incensato post Evangelium Celebrante, sup– pedaneum ascendit; accedit ad ipsius sinistram, eumque monet si dicendum sit Credo; quod si dicatur, se parum retrahens locum cedit Subdiacono, et recitat cum aliis Symbolum, se inclinans, genuflectens et se signans prout alii. Si sedendum sit, serventur ea quae diximus ad Hymnum Angelicum. Dum Dia– conus bursam defert ad Altare, Assistens non assurgit. 5 Sub finem Symboli, 1 Caerem. Episc., l. 1, c. 7, n. 2 et 4. Ser\rari 0 potest consuetudo, vi cuius Presbyter Assistens sedet ad sinistram Subdiaconi in scabello separato: S. R. C., n. 4018, III. Idem fieri potest ubi ratio loci id exigeret, semper in scabello separato. - 2 Si Chorus est ante Altare, cum Celebrante Chorales hinc inde salutat, incipiendo ab ea parte in qua stat Superior, antequam ad Altare perveniat. - 3 Assistens se retrahit dum Subdiaconus benedictionem accipit. - 4 Potest etiam Presbyter Assi– stens se transferre una cum Celebrante ad cornu Epistolae, ibique stare a sinistris ipsius versus Dia– conum, dum hic Evangelium cantat: S. R. C., n. 4018 ad IV. - 5 S. R. C., n. 4018 ad V.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz