BCCCAP00000000000000000000799

304 Lib. III, Pars II, Sectio II, Tit. I, Cap. III, Art. IV nuda pro Caeremoniario et ·acolythis. Abacus alba tobalea tegatur, super quo ponuntur Calix parvo velo nigro tectus, Missale pro sacris Ministris, pelvicula cum ampullis vini et aquae, linteum et campanula. Si post Missam fíat Ab– solutio, adsint quoque Rituale atque vas cum aqua benedicta et aspersorio; prope abacum ponatur Crux processionalis. Si cande!arum distributio in Choro intra Missam facienda sit, candelae ibídem congruo in loco collocentur. Prae– terea pro Absolutione post Missam peragenda, extra presbyterium in medio ecclesiae paretur tumulus luminibus circumspectus, qui, absente corpore, ita semper est erigendus, ut pars superior capiti repraesentati cadaveris respon– dens versus fores ecclesiae spectet, inferior autem Altare versus; deficiente tu– mulo, etiam pannus niger loco tumuli sterni potest. 1 1641. In sacristía indumenta nigri colorís pro Celebrante et sacris Ministris disponentur, in quibus, sicut in paramento Altaris, nullae imagines mortuo– rum, ve! intextae Cruces albae permittuntur. 2 Superpellicea pro Caeremoniario et Clericis praesto1sint, necnon duo candelabra cum candelis ex cera communi, thuribulum cum navícula et intorticia. 1642. Hora co:npetenti Celebrans et sacri Ministri, manus lavant et adiuti ab acolythis sacra induant paramenta recitando consuetas orationes; deinde, factis reverentiis, ad Altare se conferunt, praeeuntibus Ceroferariis portanti– bus candelabra cum candelis accensis, ac Thuriferario ad sinistram Caer1cmo– niarii. Non fit incensatio ad Introitum et Evangelium, sed tantum ad Offer– torium c11m benedictione incensi et consuetis precibus et ad Elevationem. Omittuntur oscula manus Celebrantis et rei porrectae; ª· fiunt tamen inclinati– ones ad Chorum, si sit ante Altare. Confessione peracta, in qua omittitur Ps. Judica etc. Ministri sacri ascendunt Altare, ve! se sistunt retr.o post Celebran– tem; deinde accedunt cum eo ad cornu Epistolae et se collocant, ut alias ad Introitum, non se signantes dum Celebrans signat librum; ibídem consistens Celebrans pronuntiat Kyrie eleison. 1643. Ad Orationem ve! Orationes Thuriferarius, si adsit Caeremoniarius, ac Ceroferarii genuflectunt prope abacum utrumque genu, 4 sed in defectu Cae– remoniarii, Thuriferarius librum Epistolarum praebet Subdiacono. Cantata Epi~ stola Subdiaconus non osculatur manum Celebrantis, neque ab eo benedicitur; iterata genuflexione in medio Altaris, statim Caeremoniario ve!, eo deficiente, acolytho librum reddit et se sistit in cornu Epistolae ad dexteram Diaconi. Celebrans Sequentiam solus legit, non alternatim cum sacris Ministris. 5 Re– citata Sequentia, Celebrans, si sedere velit, ipse et Ministri, faciunt reveren– tiam ac per viam breviorem ad scamnum accedunt, ubi sedent et caput coo– periunt, ut alias. Dum canitur Recordare, Jesu pie, ad verbum Jesu, Celebrans et sacri Ministri caput detegunt et inclinant. Circa finem Sequentiae, circiter 1 Caerem. Episc., 1.~2, c. 11, n. l. - 2 Caerem Episc., ibidem, loe. cit. - 3 Rit. celebr., tit. XIII, n. 2; Caerem. Episc. l. 1, c. 18, n. 16; l. 2, c. 11, n. 5. - 4 Rubr. gen. Miss., tit. XVII, 11.~5; Caerem. Episc., 1..2, c. 11, n. 5. - 5 S. R. C., n. 2956 ad 7.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz