BCCCAP00000000000000000000799
302 Lib. III, Pars II, Sectio II, Tit. I, Cap. III, Art. III plet primus Díaconus assistens in ministrando naviculam in thurificando Episcopo. 1632. Celebrans, Diaconus et Subdiaconus sedentes in scamno exspectant adventum Episcopi. Antequam ille accedat ad Missarn inchoanqam, trans– eunt ad latus Evangelii. Accedente Episcopo, Celebrans sistit ad eius sini– stram, reliqui vero sicut dictum est. 1633. CELEBRANS dicto cum suis Ministris Deus, tu conversus etc. ad Al– tare ascendit. Ibi exspectat thuribulum. lncensato Altari, incensatur duplici ductu. Celebrans .. non osculatur Librum Evangeliorum; neque incensatur ad Evangelium, si Episcopus paratus fuerit; secus Celebrans incensatur duplici ductu. Non benedicit aquam ad Offertorium; dicit tamen Orationem Deus, qui humanae substantiae etc. 1634. Pacta incensatione Altaris, thurificatur Celebrans duplici ductu. Dat pacem Presbytero Assistenti aut Diacono, ut supra. Non benedicit populum, sed osculato Altari post Placeat, stat ad cornu Epistolae facie versa ad Epi– scopum. et inclinatus illius Benedictionem accipit; deinde, publicatis Indul– gentiis, Iegit .ultimum Evangelium. Quo finito descendit, et facta Altari et Praelato reverentia, discedit cum Ministris. 1635. D1AC0Nus porrigendo thuribulum, patenam aut Calicem, non omittit oscula in manum Celebrantis. Recitato Evangelio ab Episcopo, Diaconus, facta Altari et Episcopo debita reverentia, Librum Evangeliorum defert ad Altare; Libro deposito, et facta i;\ltari reverentia. vadit ad Episcopum cuius manum osculatur. Dicto Munda cor etc., acceptoque Libro de Altari, accedit ad Episcopum Benedictionem petiturus, dicendo Iube, Domne, benedicere. Utrumque genu flectit ad Benedictionem; si tamen sit Canonicus, stat incli– natus. Cantato Evangelio, thurificat ve! non Celebrantem, iuxta dicta supra n. 1634. Nisi Presbyter assistens pacem a Celebrante receperit, quam ad Epi– scopum detulerit, ipse Diaconus pacem recipit a Celebrante eamque defert ad Episcopum. Genuflectit infra Benedictionem, nisi sit Canonicus. 1636. SuBDIACONus. Cantata Epístola, genuflexus accipit Benedictionem Episcopi, cuius manum osculatur. Post Evangelium, Librum defert, non Ce– lebranti, sed Episcopo osculandum; genuflectit post osculum Libri fantum. Ad Offertorium Subdiaconus ostendit Episcopo ampullam ve! cochlear aquae et genuflectens, ve!, si sit Canonicus, caput inclinans, dicit Benedicite, Pater Reverendissime. Ad Benedictionem genuflectit ad sinistram Celebrantis; si sit Canonicus, caput inclinat. 1637. THURIFERARIUS, ad Episcopum accedens pro impositione incensi, flecti,t unum genu in accessu et in recessu, et utrumque cum imponitur incensum. 1638. PRAELATUS, si paratus assista( post orationem ante Altare lfactam accedit ad solium, ibique induitur paramentis sacris, quae ex Altari afferun– tur ab acolythis cum debitis Altari et Praelato genuflexionibus. Acceptis mitra et baculo accedit ad Altare, ,ubi baculum et mitram deponit; post Confessio– nem resumit, iturus ad sedem, quo cum venerit, baculum deponit. Incensatis
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz