BCCCAP00000000000000000000799
De Missa sollemni pro Expositione Ssfüi Sa-cramenti 299 menti ut supra n. 1603 in fine d'ictum est de Missa sollemni coram Ssñ10 Sacra– , mento exposito. Communione perneta, Ssfüum Sacramentum exponitur in Osten– sorio super Altaris mensam usque ad finem Missae. 1615. Omnia parantur ut pro Missa sollemni. Color paramentorum albus erit. ve! congruens Officio diei. Super abacum praeter consueta pro Missa, pa– rantur pluviale coloris Missae et velum humerale album; Ostensorium velo albo coopertum et, nisi Hostia pro Ostensorio una cum Hostia Missae in patena ponatur, Capsula cum Hostia in lunula aptata. Si habenda sit processio, apud abacum ponatur Crux processionalis, et extra cancellos baldachinum. In sacri– stia aderunt intorticia, candelae in processione deferendae 'et alterum thuribu– lum. Si vero processio extra ecclesiam fiat, aderunt quoque quatuor Ianternae hastis infixae cum candelis e cera, intus occlusis. 1616. Servantur caeremoniae Missae sollemnis ordinariae usque ad sump– i:ionem Pretiosissirni Sanguinis inclusive. Subdiaconus ad Offertorium, si Ho– stia pro Ostensorio posita sit in patena, eam cum Calice ad Altare affert; aliter Caeremoniarius affert capsulam cum Hostia in lunula iam aptata, quam Diaconus a sinistris in Corporali ponit antequam Hostiam pro Sacrificio Cele– branti offerat. Paulo ante Communionem Celebrantis Caeremoniarius cum ge– nuflexione tam in recessu quam in accessu ex abaco sumit Ostensorium suo velo coopertum et ad Altare in cornu Epistolae defert eiusque v~lum amovet. Hausto a Celebrante Pretiosissimo Sanguine, Subdiaconus Calicem palla cooperit, illumque Diaconus ad cornu Evangelii intra CorporaÍe retrahit; tum facta ab utroque genuflexione, Diaconus ad dexteram, Subdiaconus ad sinistram Cele– brantis accedit, iblque uterque genuflexionem repetit, 1 una curn Celebrante genuflectente, Diaconus Ostensorium apertum super Corporale statuit; mox Celebrans lunulam cum sacra Hostia, Diacono adiuvante, 2 in Ostensorio ponit, quod Diaconus confestim claudit ac in medio Corporalis collocat, nullo velo .apposito. 3 Repetita deinceps genuflexione, Subdiaconus ad dexterum, Diaconus ad sinistrum Celebrantis latus sese recipiunt ac genuflectunt. Missa absolvitur cum genuflexionibus ac caeremoniis coram Ssfüo Sacramento exposito. Ex– pleto ultimo Evangelio, Celebrans et sacri Ministri accedunt ad Altaris me– dium ibique genuflectunt unico genu, et in planum descendunt, ita ut Cele– brans cum Subdiacono aliquantulum per latus Evángelii, Diaconus vero per latus Epistolae incedant. Tum perneta in plano genuflexione utroque genu cum mediocri corporis seu profunda capitis inclinatione 4 ad scamnum vadunt ut deponant manípulos; Celebrans deposita planeta, assumat pluviale colorís Missae; tune accedunt ad Altare ad perficiendam expositionem vel inchoandam processionem. Expositione facta, ad sacristiam redeunt, facta genuflexione .utroque genu et absque reverentia Choro. 1617. Dum cantatur Antiphona quae dicitur Communio, Chorales omnes 1 S. R. C., ~- 4027 ad l. - 2 S. R. c., n. 2951 ad 14. - 3 S. R. C.. n. 2990 ad 2. - .., S. R. C., n: 4048 ad 5.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz