BCCCAP00000000000000000000799
6 Lib. I, Tít. I, Cap. I ac interea undequaque expurgentur et perpoliantur. 1 Mensa autem cohsecrata seu petra sacra ne lavetur, nisi a clericis saltem in ordine sacro constitutis. Alta– ria vero, statim purgata, si ex ligno confecta sint, optime panniculo laneo Iinen– tur, oleo ve! ceratura vel spiritu terebinthino intincto. Item penitus mundentur credentiae, armaria, scrinia, intus et foris. Quoties tandem mappae mutantur, Altaria ipsa quoque purgentur arundinea scopula, necnon tela cerata, quae sacro lapidi haeret, eodem modo leviter emundetur. 2 27. Calices, patenae, pyxides, lunulae etc., semcl saltem in anno prius a sacerdote sacrista .ve! a clericis in sacris constitutis 3 aqua calida simplici la– ventur, quae postea in sacrarium ve! in ignem mittenda est. Hinc aqua calida, cum optimo blandoque sapone vel. Ieni lixivio, immo etiam modico liquido ham– moniaco, mixta, abluantur, et, molli adhibito penicillo, in caelaturis et angulis expurgentur. Deinde munda aqua denuo perluantur, panniculis Ienibus abster– gantur et aeri exposita penitus exsiccentur. 28. Corporalia, pallas et purificatoria, in Sacrificio Missae adhibita, ante– ,quam aliis, etiam laicis religiosis, lavanda tradantur, sacrista, si sit sacerdos, per se lavet, vel per alium clericum in maioribus Ordinibus constitutum; et pri– mae lotionis aqua mittatur in sacrarium, ve!, si desit, in ignem. 4 29. Linteamina semper munda et candida sint. Amictus et purificatoria singulis sacerdotibus distincta assignantur, et etiam, si mos est, corporalia, alba et cingula. Quae in totidem loculis separatis, nominibus Patrum instructis, asserventur. Purificatoria vero singulis hebdomadibus mutentur; amictus, alter– nis hebdomadibus; corporalia, si sint ad singulorum usum, alternis mensibus; item albae et cingula, si singulis sacerdotibus assignata sint, tertio quo que mense, exempli gratia, pro Festis Paschae, SS. Apostolorum Petri. et Pauli, S. P. N. Francisci et Nativitatis Domini; si autem communiter inserviant, corporalia, albae et cingula saepius mutentur, ratione simul habita numeri eorum quae quotidie adhibentur et Missarum quae celebrantur. Pallae mutentur unoquo– que mense; manutergia, singulis hebdomadibus. Mappae Altarium superiores, singulis mensibus; inferiores, bis saltem aut ter in anno; tobalea quae fidelibus inservit communicantibus, singulo mense. Lintea vero quae in sacristía, pro abstergendis manibus sacerdotum adhibentur, singulis saltem ve! alternis heb– domadibus, iuxta numerum sacerdotum quotidie celebrantium. Quae quidem intervalla non ita stricte praefiniuntur, ut etiam extra ea licitum non sit, i¡nmo forsan necessarium, linteamina immutare, mappas praesertim Altarium; puta si propter maculam aut etiam aliam causam indecens sit ea ulterius adhibere. 5 Huiusmodi linteamina commutata, donec Iaventur, in sacristía decenter cu– stodiantur, seiunctim positis illis quae a clerico in sacris constituto prius abluenda sunt. 1 Acta Eccl. Mediolanen., p. IV, Instr. de nitore et munditia ecclesiarum ..., ed. cit., vol. II, col. 1592. - 2 Acta Eccl. Mediolanen., loe. cit. - 3 Ex Decr. S. R. C., n. 4181 ad 2, 4 et 6. - 4 C. l. C., can. 1306, § 2. - 5 Acta Eccl. Mediolanen., p. IV, Instr. de nitore et munditia ecclesiarum .:., ed. cit., vol. II, col. 1595-1596.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz