BCCCAP00000000000000000000799
292 Lib. III, Pars II, Sectio II, Tit. I, Cap. II, Art. VII cantat /te, Missa est; si autem Hymnus Angelicus dictus non sit, stans facie ad Altare conversa, canit Benedicamus Domino. SuBDIACONus, ablutione Cele– brantis peracta, nihil secum ferens, 1 manibus iunctis descendit per gradus an– teriores Altaris in planum, et, genuflexione simul cum Diacono facto super infimum gradum, vadit ad cornu Evangelii, ibique super Calicem purificato– rium extendit, quem sinistra ad nodum tenens parum elevatum et inclinatum, medium purificatorii dextera premit ad imum usque, ac pollice alterutram illius partero retinet extra cuppam; sicque illud bis terve circumducens totum Calicem abstergit. D~inde super illum purificatorium extendit, 2 cochlear immittit si adsit, eique sinistra patenam, simulque huic ctextera pallam superimponit. Postea plicat Corporale, revolvendo prius anteriorem illius partero, deinde posteriorem et reliquas hinc inde, atque in bursam quam, si– nistra premente, aperit, ctextera Corporale recondit; denique, velo ab acolytho delato Calicem cooperit, ac super illum bursam collocat. Quo facto, sinistra Calicem ad nodum accipit, et dexteram super bursam extensam tenens, defert illum, 3 cum genuflexione ante medium Altaris, ad abacum; inde ad suum redit locum retro post Diaconum, absque genuflexione si adhuc sit in cornu Epistolae. 4 Orationibus completis se per planum confert simul cum Celebrante et Diacono ad Altaris medium, stans immobilis, cum Diaconus cantat /te, Missa est. 1597. CELEBRANS, dicto Placeat tibi, osculatur Altare, benedictionem populo impertit voce intelligibili, 5 et Evangelium legit ut alias. Evangelio finito redit ad medium Altaris et sine inclinatione descendit cum Ministris in planum, ubi, si Sstñum Sacramentum in Altari asservetur, genuflectit in plano, aliter cor– pus profunde inclinat, caput cooperit et ad sacristiam revertitur modo quo venit, recitans Trium puerotum, Benedicite etc. In sacristía medius stans inter sacros Ministros, Cruci caput detectum profunde inclinat et salutationi sacro– mm Ministrorum, parum hinc inde se inclinando, respondet. DIAC0NUS post /fe, Missa est ve! Benedicamus Domino aliquantulum se retrahit ad cornu Epi– stolae; dum Celebrans osculatur Altare, ibidem flectit utrumque genu in ora suppedanei et Cruce maiori se signat ad benedictionem. Tum erectus in eodem loco consistit usque ad finem Evangelii, ad cuius initium Cruce minori in fronte, ore et pectare se munit, et genuflcctit prout Celebrans. Finito Evan– gelio suppedaneum ascendit a dexteris Celebrantis et cum ipso descendit in planum, ubi facta genuflexione, caput cooperit 6 ac eodem quo venit modo, ad sacristiam revertitur. Ibi ad dexteram Celebrantis consistit, caput detegit ac Cruci profunde inclinat, et salutato Celebrante, sacras vestes exuit ordine inverso. SUBDIACONUS postquam Diaconus cantaverit Jte, Missa est ve! Bene– dicamus Domino, ad secundum gradum ascendit, aliquantulum versus cornu l. Ibidem, loe. cit. - 2 lbidem, loe. cit.; S. R. C., n. 3368 ad 2. - 3 Caerem. Epise., I. 2, c. 8, n. 77. - 4 Rit. eelebr., tit. XI, n. 3. - 5 Rit. celebr, tit. XII, n. 7. - 6 Ubi Chorus est ante Altare, post factam genuflexionem Chora\es utrimque salutat et caput cooperit. Si in regressu ad saeristiam ante Chorum transeat, subsistit aliquantulum et cum aliis Chorales similiter salutat.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz