BCCCAP00000000000000000000799
De Missa sollemni: a Commtinione usque ad finem 291 Art. VII A Communione usque ad finem Missae 1596. CELEBRANS, postquam ablutionem sumpserit et labia purificatorio ab– sterserit, ponit super os Cálicis purificatorium, et Subdiacono relinque11s 1 Ca– Iicem, vadit ad cornu Epistolae, ubi legit Antiphonam quae dicitur Commu– nio. Qua dicta redit ad medium, osculatur Altare et cantat Dominus vobiscum, Oremus et Orationem ve! Orationes post Communionem. In Missis ferialibus Quadragesimae habetur Oratio super populum, pro qua post secundam con– clusionem Orationum iterum cantat Oremus et quiescit, manibus iunctis, donec Diaconus Humiliate capita vestra Deo cecinerit; mox manibus extensis, Oratio– nem istam in cantu dicit. 2 Hisce expletis, minime claudit Missale, sed con– tinuo Altaris medium adit, ubi, repetito Dominus vobiscum, subsistit versus populum nihil dicens, 3 donec Diaconus cantaverit lle, Missa est. 4 Quod si ca– nendum sit Benedicamus Domino, illico post Dominus vobiscum vertit se ad Altare, ac ri1edia voce' proferí Benedicamus Domino, 5 D1Ac0Nus, pasito signa– culo ad Communio Missae, postquam Celebrans dígitos abluerit, accipit Missale cum legili, ad dexteram suam se vertit,. per secundum incedens gradum, ac / . genuflectens una cúm Subdiacono in medio Altaris, defert illud ad cornu Epi- stolae, 6 et ad secundum gradum descendit. Si planeta plica ta utatur, se ad abacum confert, ubi latiori stola deposita, planetam resumit; tum redit ad locum suum. In defectu Caererrroniarii ad Missale consistit, Celebranti indicat Antiphonam quae dicitur Communio, ac statim ad secµndum gradum post eum secedit. Lecta Communione, per eundem gradum se confort cum Celebrante ad Altaris medium, post Dominus vobiscum redit cum ipso ad cornu Epistolae, ubi ad Orationem vel Oratiónes stans a tergo Celebrantis, flectit cum eo t;aput, ac, deficiente Caeremoniario, folia vertit; versis tamen foliis pri– stinum petit locum. Cum in Quadragesima canenda est Oratio super populum, dicto a Celebrante Oremus, Diaconus per latus suum dexterum vertens se ad populum, in eodem loco cantat manihus iunctis, Humiliate capita vestra Deo; exinde per eandem viam convertit se ad Altare. 7 Completis Orationibus, si Caeremoníarius desit, claudit librum ita ut apertura sinistram suam respi– ciat, nisi Missale oporteat apertum relinqui ad alterius Evangelii lectionem, quo casu istud reperiet. Tum per secundum gradum sese una cum Celebrante ad medium Altaris confert, ubi cantata a Celebrante Dominus vobiscum, si Hymnus Angelicus dictus sit, sine genuflexione ita se vertit per latus suum . dexterum ad populum, terga vertens Celebranti, sicque stans, manibus iunctis, 1 Si Subdiaconus non sit in sacrls constitutus, ipse Celebrans Calicem abstergere debet; S. R c., n. 4181 ad 2. - 2 Rit. celebr., tit. XI, n..3. - 3 S. R. C., n. 2572 ad 22. - 4 Caerem. Episc., l. 2, c. 8, n. 78. - 5 S. R, C., n. 2572 ad 22. - 6 Rit. celebr., tit. XI, n. 3. - 7 Ibidem, Joc. cit.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz