BCCCAP00000000000000000000799

286 Lib. Ill, Pars II, Sectio II, Tit. I? Cap. II, Art. V Crucero incensat, interim proferens: Dirigatur, Domine, orat.io mea, 1 et facta ite– rum reverentia ut supra, procedit ad incensandum Altare cum simplici ductu (absque duplici ictu) ceu ante Introitum, interim dicens: sicut incensum etc., quae verba ita sunt distribuenda, ut simul cum Altaris incensatione finiantur. 2 Iuxta communiorem auctorum sententiam et praxim Romae servatam, in Re– liquiis et Statuis thurificandis nihil dicitur. Quapropter verborum distributio communiter recepta haec est: Pro INCENSATIONE CRUCIS:. 1. Dirigatur; 2. Do– mine; 3. Oratio mea. PRO INCENSATIONE RELIQUIARUM: 4, 5, 6, 7. Si Reliquiae non sint !in Altari, proceditur immediate ad ductum: 8. sicut; 9. incensum; 1O. in conspectu tuo; , U. elevatio; 12. manuum; 13. mearum; 14. sacrificiuin; 15. vespertinum; 16. Pone, Domine; 17. custodiam; 18. ort meo; 19. ¡et ostium; 20. circumstantiae; 21. labiis; 22. meis; 23. ut non declinet; 24. cor meum; 25. in verba; 26. malitiae,· 27. ad excusandas; 28. excusationes; 29. in peccatís. Incensatione Altaris peracta, Celebrans in cornu Epistolae reddens thuribulum Diacono, subiungit: Accendat in nobis Dominus ignem sui amoris et fiammam aeternae caritatis. Amen, ibique sinistro latere contra Altare verso iunctisque manibus stans, a I;)iacono incensatur ut initio Missae, 3 cui capitis inclinatione aliquatenus respondet. D1Ac0Nus, dicto a CelebraMe Veni, Sanctificator etc., eidem ministrat ad impositionem thuris et ad incensationem Altaris, ut _ante Introitum. Dum Oblata incensantur, extremis dexterae digitis ¡pedem Calicis tenet, sinistra vero posteriorem planetae fimbriam circa dexternm Celebrantis humerum parum sublevat. Cum Crux est incensanda, mariu dextera Calicem ad cornu Epistoláe intra Corporale statuit, et genuflectit; Cruce thurificáta, eadem manu Calicem in medio Altaris reponit; atque genuflexionem repetendo Celebranti in Altaris. incensatione assistit. 4 Post Altaris incensationem Cele– brantem thurificat prout ante Introitum; 5 deinde genuflectit in eodem loco, dum Chorus est retro Altare, ve! in medio, si Chorus est ante Altare, et pro– cedit, Thuriferario concomitante, ad Chorum incensandum. 6 · Ibi incensat tri– plici ductu (cum duplici ictu in quolibet ductu) Episcopum, etiam extra pro– príam ecclesiam, Ministrum Generalem in toto Ordine, Commissarium vel Visitatorem Generalem in locis suae iurisdictionis, Ministrum vel Delegatum aut Commíssarium Provincialem in propria Provincia ve! Commissariatu. Ho– nor thuris duplici ductu (cum duplici ictu in quolibet ductu) competit Guar– diano seu Superiori in suo dumtaxat Convehtu 7 et PatribusjtDefinitoribus 1 S. R. C., n. 3213 ad 2. - 2 Ca,rem. Episc., l. 1, c. 23, n. 11. - 3 Rit. celebr., tit, VII, n. 10, et Ordo Missae. - 4 Rit. celebr., tit. Vil, n. 10; Caerem. Episc., l. 1, c. 23, n. 10 et 11. - 5 Triplici nempe ductu (cum duplici ictu in quolibet ductu), nisi adsit Praelatus maior assi– stens in t~rono, nam in casu celebrans quidem primo loco, sed duplici tantum ductu thurificatur. Cfr. Caerem. Episc., l. 1, c. 23, n. 32; cfr. etiam supra n. 253-254. - 6 Si Clerus in Choro non adsit, Diaconus immediate post Celebrantem ¡prope angulum infimi gradus a latere Epistolae, quin prius geneflectet, duplici ductu irú:ensat Subdiaconum. Ubi Chorus est retro Altare, ad ipsum accedit per Iatus Epistolae. Si fumus deficiat, Thurifernrius ante incensationem Chori modicam quantitatem thuris superaddere potest. Si Chorus sit in parte superiori ecclesiae, ad quem accedi nequeat nisi exe.uricto ab ecclesia, eius thurificatio omittenda est; si autem sit intra ambitum et aream ecclesiae, thurificandus est a Thuriferario, postquam Diaconus Subdiaconum incensavit: S. R. C., n. 2516 ad 9; Caerem. Min., 1927, n. 341, nota 2 ad calcem. - 7 Cfr. supra, n. 254.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz