BCCCAP00000000000000000000799

De sacrista eiusque officio 5 convenefit fidelium frequentia, et oxygenum non per adstantium respirationem tantum, sed et per .combustionem cereorum, valde extenuatum sit. 20. Ecclesiam et chorum bis in hebdomada sacrista per se ve! per alios a Superiore depufatos everrat, tectis prius Altarium mensis, a quibus etiam, si forte adsint, flores artificiales amoveantur, ve!oque tabernaculi alio decenti tegumento cooperto. Sacristía vero, ítem sublatis mensarum tegminibus, sae– pius scopanda est. In domibus studiorum, cura ecclesiam, chorum et sacristiam purgandi clericis ad hoc ·designandis committi pciterit. 21. Cum pulvis omnino consederit, Altaria eorumque supellex, confessio– nalia, cancelli, subsellia,' armaria, pulpitum, ianuae, scrinia, panniculis vel pe– niculo expurganda erunt. Quae autem ex laevato ligno confecta sunt, ve! caela– turis Ornata, lenissimis abstergentur scopulis, quibus pulvis magis absorbeatur quam excitetur, nisi ad purgandos anfractus reconditos folli quodam uti oppor– tunum videatur. Candelabra vero accurate a cera detergantur, et in Altaribus, simul cum Cruce, non prave, sed rectissime reponentur; tapetia Altarium excu~ tientur antequam iterum sternantur. Sedes tandem, quae ad everrendam eccle, ·siae navem forte amotae fuerant, ordinate denuo collocentur, curetque sacrista ne ulla res in angulis ecclesiae aut capellarum iaceat derelicta, sed omnia loco suo ponantur. · 22. Quoties vero super Altaria, ubi scabellum ve! scalula ad latera adtnota · non sufficiat, ascendendum erit, caveat summopere sacrista ne. unquam lapidem consecratum pedibus calcet; sed prius ipsum panno quodam, necnon ligneo oper– culo, ex levibus tabulis fabrefacto, et huic usui destinato, contegat, quod ve! . petram sacram, iJnmo totum Alfare, si sit fixum, cooperiat, et quo nonnisi nudis pedibus · sacrista ve! socius insistat. 23. Semel quoque in hebdomada, et potissjmum sabbato, ampullae earum– que pelviculae plumbeis globulis, aut ovorum testis contusis ve! alia materia idonea sedulo expurgentur. Expoliantur etiam sive papillae labrorum ad la– vandas manus in sacristía, sive ianuarum aut armariorum manubria, quae sint ex aurichalco ve! alio metalló confecta; et aqua benedicta in omnibus ecclesiae vasculis renóvetur, 1 ut infra dicendum erit. 24. Aliquoties intra annum et praecipue ante sollerhniores festivit~tes, lixivio laventur lampades, et postea pulvere ve! Jiquore apto perpoliantur: eo– demque modo saepius depoliantur thuribulum, navícula, vas aquae benedictae .... ac cetera metallica utensilia quae ad cultum aliquo modo inserviunt. 25. Item aliquoties per annum parietes, fenestrae, fornices, ipsaque eccle-. siae, chori et sacristiae testudo ve! contignatio, scalis admotis aut adhibitis seo-.: pis perticatis, a pulvere et araneis emundentur. · 26. Altaria pariter bis in anno, cum sudum est, omnibus ornamentis denu– data maneant a finitis Missis per piures horas, ut sicci aeris sentiant beneficium, 1 Caerem. Episc., l. 1, c. 6, n. 2.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz