BCCCAP00000000000000000000799

282 Lib. III, Pars II, Sectio II, Tit. I, Cap. II, Art. IV deponit, 1 ut alias. Tum more solito recitat Orationes In spiritu humilitatis et Veni, Sanctificator. MINISTRI SACRI sub Dominus v,obiscum stant a tergo Celebrantis, cantato ab eodem Oreinus, DIAC0NUS sine genuflexione mox ad dexteram eiusdem ascendit; e Calice velo humeraii amoto, Calicem de mani– bus Subdiaconi accipit, et ante se ponit. 2 Si Subdiaconus, eo quod Symbo– lum decantatum non fuit, Calicem una cum bursa ad Altare attulerit, Dia– conus bursam apprehendit, extrahit Corporale, et bursa ad cornp Evangelii deposita, illud in medio Altaris explicat. Mox Pyxidem, si adsit, aperit, pal– lam a patena defractam prope Corporale demittit, atque patenam cum Ho– stia inter pollicem et indicem dexterae manus apprehensam, adiecta sinistra ad partem oppositam, porrigit Celebranti, osculando prius patenam et. dein ma– num dexteram Celebrantis. 3 Dum Celebrans profert Suscipe, sancte Pater etc. Diaconus Pyxidem, si adsit, dextera aliquantulum elevatam tenet, dein eam claudit et super posteriorem Corporalis partem ponit. Quo peracto, Calicem sinistra (e cuius pollice purificatorium pendebit ad Calicis pedem) ad nodum tenens, dextera ampullam vini de manu Subdiaconi accipit, vinumque ad Ce– lebrantis beneplacitum in Calicem effundit: 4 postea, nonnullis aquae guttis a Subdiacono 5 in Calicem instillatis, eidem ampullam vini reddit; tandem intra cuppam hinc inde guttas purificatorio abstergit 6 illudque subinde deponit prope Corporale ita, ut eius extremitates Altare respiciant. Tum dextera ca– pit Calicem ad cuppam, sinistra ad pedem ac Celebranti tradit, osculatis prius pecte Calicis dein manu Celebrantis; mox, sinistra pectori admota, dextera pe– dem Calicis sustentat, dicens cum eo Otferimus tibi, Domine etc. 7 Postmodum Calicem a Celebrante Altari superpositum palla cooperit, dein patenam sic in dexteram Subdiaconi ponit, ut pars concava pectus eiusdem respiciat, eamque extremitate veli a dextero ipsius humero pendenti tegit. 8 SuBDIACONus, can– tato a Celebrante Oremus, genuflectit in ínfimo gradu Altaris et ad abacum pergit. Ibi, adiuvante secundo acolytho, induitur velo humerali. Tum parvo velo Calicis deposito, manu sinistra nuda Calicem cum desuper purificatorio, patena, Hostia ac palla ad nodum apprehendit, illumque dextera parte veli contegit; demum extendens dexteram super velum, per latus scilicet Epistolae absque genuflexione suppedaneum ascendit a dexteris Diaconi, eique Calicem sic coopertum tradit. 9 Quando non dicitur Credo, Subdiaconus etiam bursam cum Corporali super pallam imponit, et" omnia velo humerali contegit. Cum Diaconus Celebranti patenam porrigit, Subdiaconus sinistra accipit Calicem ad nodum (cochlear, si adsit, dextera prope Corporale demittit), in quo tantillum elevato et inclinato, dextera, extensis iunctisque digitis, premit medium puri- 1 Rit. celebr., tit. VII, n. 9. - 2 Rit. celebr., ibid., l. c.; Caerem. Episc., l. 1, c. 10, n. 5. - 3 Rit. celebr., ibi<:i. loe. cit.; Caerem. Episc., 1.1, c. 9, n. 4. - 4 Caerem. Episc., l. 2, c. 8, n. 62. - 5 Si Subdiaconus 'non sit in· sacris constitutus, Diaconus Calicem abstergit et aquae guttulas in ipsum infundit: S. R. C., n. 4181 ad 2. - 6 S. R. C., n. 2572 ad 14. - 7 Rit. celebr., tit. VII, n. 9; Caerem. Episc., l. 2, c. 8, n. 63. - 8 Ibídem loe..cit. - 9 Rit. celebr., tit. VII, n. 9; Caerem. Episc., l. 1, c. 10, n. 5.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz