BCCCAP00000000000000000000799
4 ' Lib. 1, Tit. I, Cap. I munionem, sive propter expositionem SS. Sacramenti, recentes sint, 1 id est non ante viginti dies ad summum confectae, 2 et consecratae frequenter reno– ventur, 3 scilicet saltem semel in hebdomada, veteribus rite consumptis. 4 Immo recentiores esse debent hostiae consecrandae, et consecratae frequentius reno– vari, si, ob magnam loci ve! ecclesiae humiditatem, maius est corruptionis periculum. Insuper sedulo serventur instructiones quas Ordinarius loci hac de re dederit. 5 In praxi optabile erit ut hostia pro ostensorio in lunula posita con– secretur quoties expositio SS. Sacramenti fieri debeat, et statim postea consum– matur, nisi haec expositio pluries in hebdomada sequenti habenda sit. 16. Si consecrandae sint particulae, sacrista tot ponat in pyxide integras, rotundas, a fragmentis mundatas ve! saltem, si ingens hostiarum numerus pa– randus sit, cribro leviter excussas, 6 quot necessariae sunt ad sacram Commu– nionem in ecclesia hac die, immo etiam sequentibus intra hebdomadam, admi– nistrandam, easque decorose atque ita ordinate disponat, ut sacerdos, sacram Communionem administrans, facile singulas desumere possit. Dein tempore op– portuno eas ad Altare deferat in pyxide clausa nec pa!liolo ornato, sed alío albo lineo aut serico velo obtecta, ad innuendum eam Sanctissimum Sacramentum non continere, ipsainque ponat prope tabernaculum, ex parte sive Epistolae, sive Evangelii, sed ex hac altera palliolum eius plicatum apponatur. Quodsi sacrista pyxidem ad Altare deferens.Iaicus sit ye! clericus non tonsuratus, vitet ne eam nuda manu in publico tangat, sed mediante saltem velo albo quo obte– gitur. 7 17. Quanctoquidem sacrista prae ceteris Fratribus decorem domus Dei ex officio sibi commisso diligere debet, ideo nihil ipsi antiquius sit oportet, quam ut or¡mia ad cultum divinum spectantiá nitore effulgeant. Attendatur quoque ad legem Ecclesiae, quae vult ut omnes ad quos pertinet,. curent, ut in ecclesia illa munditia servetur, quae domum Dei decet, s necnon ad legem Ordinis, qua iubemur ut munditia et nitor in ecclesiis et in sacra supellectili exacte obser– vetur. 9 18. Quapropter semel aut bis quotidie, sive post Missas absolutas, sive post prandium aut vespere, omnia in ecclesia, choro et sacristia, detergenda sunt a pulvere. Quotidie pariter abstergendae sunt lampades, quae forte oleo vegetali aut minerali adhuc nutriantur. Et in ipsis, singulis hebdomadibus Vel saepius, renovandum est oleum. 19. Quotidie tandem, hora opportuna, fenestris ecclesiae aliquantisper apertis renovetur aer, praesertim tamen diebus festis, cum ad functiones maior 1 C. I. C., can. 1272; Rít. Ro1n., tit. IV, c. 1, n. 7. - 2 Acta Eccl. Mediolan., p. I, Conc. Prov. IV, n. 2, ed. RATTL col. 350; Caerem. Min., 1927, p. 120, nota 11, et p. 305. - 3 C. l. C., can. 1272 et 1265, § J. - 4 Caerem. Episc., l. 1, c. 6, n. 2; S. C. Ep. et Reg., 3 aug. 1573; S. c. c., 5 apr. 1573; S. R. C., n. 3621 ad 2; S. Visit. Ap. Urbis, 1904: A. S. S., XXXIX (1906), p. 305, n. 443; ex can. 1265, § 1, et S. C. Sacram., Instr. 26 maii 1938, n. 3, nisi ob penuriam Sacerdotum et de indulgentia Sedis Apostolicae, quintodecimo quoque dumtaxat die Iitari licet, ad sacras renovandas Species, in locis ubi asservantur. - 5 C. l. C., can. 1272. - 6 S. C. Sacram., 26 mart. 1929, n. 3. - 7 Cae– rem. Min., 1927, n. 300; n. 443. - 8 C. l. C., can. 1178. - 9 Ord. Cap. Gen., 141, § J.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz