BCCCAP00000000000000000000799

272 Lib. III, Pars 11, Sectio II, Tit. I, Cap. II, Art. III dum Celebrans incensum in thuribulum immittit, stat manibus iunctis tantil– lum ad Altare conversus ac fere post Celebrantem. 1578. CELEBRANS accepta cochleari a Diacono, sinistra manu super pectus posita, dextera ter (in medio nempe, a sinistris et a dextris) imponit thus in thuribulo a Thuriferario stante porrecto, dicens: Ab illo benedicaris, in cuius honore cremaberis. Amen, et deposito cochleari, et manu sinistra extensa super Altare posita, 1 thus in thuribulo dextera in modum crucis signat, nihil dicens; dein se convertit ad Altare, et a Diacono thuribulum accipit, ita ut manu sini– stra summitatem cátenularum, dextera catenulas prope operculum complecta- · tur. Thure imposito, DIACONUS cochlear recipit, manum Celebrantis osculans et cochlear, quod in naviculam inclusum reddit Caeremoniario (vel Thurifera– rio); mox accipit thuribulum a Thuriferario et dat Celebranti, osculata catenu– larum summitate quam.ponit in eius sinistra, catenulas, prope operculum in ipsius dextera, quam osculatur. CAEREMONIARIUS acceptam a Diacono navicu– lam reddit Thuriferario, su.mit Missale cum legili, descendit in planum a parte Epistolae, exspectans ad dexteram Thuriferarii, et vertens se ad latus Altaris, donec incensatio' in hoc latere absolvatur; quo facto suppedaneum ascendit, Missale reponit et descendit. Si Caeremoniarius desit, Thuriferarius, navícula super credentiam posita, Missale ab Altari removet, et reponit. 1579. CELEBRANS thuribulum tenens manu sinistra pectori applicata, quin eam toto tempore incensationis removeat, dextera catenulas simul iunctas prope operculum constringit, et Cruci facit profundam inclinationem, vel ge– nuflectit si Ssfüum Sacramentitm in Altari asservetur, ve! exposita sit Reli– quia S. Crucis, atque elevans thuribulum triplici ductu (cum duplici ictu in quolibet ductu) Crucem incensat, nihil dicens; facta iterum reverentia, progre– ditur. ad incensandum Altare cum simplici ductu (absque duplici ictu). DIA– CONUS et SuBDIACONUS ante et post incensationem Crucis genuflectunt, sive Ssfüum Sacramentum in Altari sit reconditum sive non, insuper quoties infra incensationem transeunt ante Crucem; posteriorem partem casulae paululum sublevantes: Diaconus sinistra, Subdiaconus dextera, altera manu super pee– tus posita, comitantur Celebrantem pari passu, manentes in suppedaneo, paululum retro Celebrantem, vel, si predella sit nimis angusta, in secundo gradu. 1580. Si in Altari fuerint Reliquiae, seu Imagines Sanctorum (sculptae), incensata Cruce, et facta reverentia, antequam discedat e medio CELEBRANS incensat eas quae sunt a parte Evangelii, bis ducens thuribulum, et iterum facta reverentia, incensat bis alias quae sunt a parte Epistolae, deinde, nulla facta reverentia, prosequitur incensationem Altaris, 2 incipiens a medio et pro– grediendo usque ad cornu Epistolae, incensat posteriorem partem mensae ter 1 Rit. celebr., tit. 111, n. 5; Caerem. Episc., l. 1, c. 19, n. 3. - 2 Si una tantum Reliquia in medio Altaris sit exposita, Celebrans statim post Crucis incensationem et reverentiam ibídem consi– stens, duplici ductu, quin se inclinet, thure illam adolet.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz