BCCCAP00000000000000000000799

De incensatione Altaris 271 ac. apparent coram Sanctissimo caput detegunt, ~ ante Altare utrumque genu flectunt addita profunda capitis inclinatione, 2 mox surgunt et caput coope– riunt quando discedunt e conspectu Sstñi ,Sacramenti. Ad elevationem tamen manent genuflexi donec Calix repositus fuerit super Altari. Ubi Chorus est ante Altare, Celebrans et Ministri sacri Chorales .hinc inde salutant antequam ad Altare perveniant. Si per Chorum progrediendo transeant, detecto capite Chorales salutant, prius a parte ubi stat dignior ex praesentibus. 3 1574. Cum ante infimum Altaris gradum pervenerint, CELEBRANS medius in– ter DIACONUM a dexteris et SuBDIACONUM a sinistris, caput detegunt et amictum eolio circumadaptant, dein omnes simul reverentiam exhibent Cruci, CELE– BRANS profunda corporis inclinatione si ¡sstñum Sacramentum in Altari non asservetur, 4 MINISTRI SACRI genuflexione simplici in plano. 1575. Debita reverentia facta, CELEBRANS alternatim cum Ministris recitat Ps. Iudíca, Con/Ueor etc. obs ervans quae pro Missa privata praescripta sunt, excepto Confiteor, in quo ad verba Vobis, fraires et Vos, fraires aliquantulum se convertit ad Ministros, primo ad Diaconum, dein ad Subdiaconum. MINISTRI paululum se inclinant versus Celebrántem ad verba Misereatur tui; ad eum se convertunt dicentes Tibi, Pater et Te, Pater, et observant reliquas reverentias uti Celebrans. CAEREMON.IARIUS, si adsit, intra Confessionem genuflectit in la– tere Epistolae in intimo gradu, facie ad latus Evangelii versa, reverentias ob– servans et respondens ut Diaconus et Subdiaconus. Art. III De incensatione Altaris 1576. CELEBRAN$ facta Confessione ascendit ad Altare, dicens Aufer a no– bis. DIACONUS manu sinistra et SUBDIACONUS dextera fimbrias anteriores albae et vestium Celebrantis elevantes, altera manu pectori admota, simul cum C~– Iebrante pari passu, movendo primo pedem dexterum, in suppedaneum con– scendunt, ubi iungunt manus; dum Celebrans osculatur Altare, minime ge-. nuflectunt, nec inclinant. ' 1577.. CELEBRANS osculato Altari et absoluto Oramus te, Domine, se con– vertit ad cornu Epistolae. CAEREMONIARIUS a Thuriferario accipit naviculam, . ambo genuflectunt in plano, et ascendunt per gradus laterales Epistolae in suppedaneum Altaris, ubi ..Caeremoniarius tradit. Diacono, absque osculis, na 0 viculam .ap.ertam. DIACONUS se retrahens praebet locum Thuriferario, et. ac.– cepta a Caeremoniario (vel eo deficiente; a Thuriferario) navícula, tradit cum osc.ulis cochlear Celybranti dicens: . Benedícite, Pater Reverende. SuBDIACONUS·, ':¡. Comment. in Instruct. Clem., XXX, 7. - 2 S. R. C., n. 4179 ad,!. - 3 Caerem, Min., 1927,' n .. 311., - 4 Si Sstñum Sacramentum sit in• tabernaculo, vel exposita sit Reliquia,S/Crncis, etiam Celebrans genuflectit in plano. · . .,

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz