BCCCAP00000000000000000000799

De praeparatione Missae sollemnis 269 mensam Altaris non desint tabellae Secretarum, et ad latus Epistolae ponitur Missale apertum super legile, 1 cum signaculis Iocis suis ordinatis. 1566. A LATERE EPIST0LAE, 2 in plano presbyterii, iuxta Altare, 3 parentur scamnum oblongum, panno viridi v.el colore Officii congruenti coopertum, pro Celebrante et sacris Ministris; scabellum ad dexteram Diaconi pro Presbytero assistente, si forte aderit, et alia scabella nuda in loco congruenti pro Caeremo– niario et acolythis. 1567. Item in plano iuxta Altar,e paretur a latere Epistolae abacus lineo mantili, usque ad terram circumcirca pendenti, 4 contectus, in cuius medio sta– tuitur Calix cum purificatorio, patena, hostia, palla ac velo, nisi hoc plicatum prope Calicem poni praeferatur. Ad dexteram Calicis Missale ve! Epistolarium pro sacris Ministris, ad sinistram pelvicula :cum ampullis vini et aquae, lin– teum et campanula disponuntur. Pyxis pro Communione, si opus fuerit, retro post Calicem collocabitur. Quae omnia velo humerali colorís parqmentorum conteguntur, 6 ita tamen ut posterius pro collocandis hinc inde Ceroferariorum candelabris spatium relinquatur; super velum imponitur bursa colorís paramen– torum, continens Corporale. Si abacus minime sit capax omnia praedicta con– tinendi, saltem Calix parvo velo contectus cum bursa superposita ibídem ·col– locabitur, ac suo tempore candelabra Ceroferariorum; reliqua vero alio in loco reponuntur; tune nequaquam expandí necesse est velum humerale. 6 CAPUT 11 DE RITU IN IPSA FUNCTIONE SERVANDO Art. I De praeparatione 1568. CELEBRANS hora praestituta, adiuvantibus sacris Ministris, ve!, si vigeat consuetudo, 7 adiutus ab uno ex acolythis, sacra induit paramenta, con– suetas recitans .orationes. 1569. MINISTRI SACRI tempestive adsint in sacristía, ubi DIAC0Nus in Ce– lebrantis Missali Missam, Commemoration~s et ·Praefationem perquirit ac suis !beis signacula disponit. Dein in libro Evangeliorum ve! altero Missali Evange– lium quod erit cantaturus praevidet ac signat. SuBDIAC0NUS ibi praevidet ac signat Epistolam quam erit cantaturus, et Calicem ad abacum deferendum praeparat. Possunt haec tamen et ab aliis idoneis praeparari. 8 1 Rit. celebr., tit, II, n. 5. - 2 Celebrans et sacri Ministri sedere non possunt in latere Evan– gelii, etiamsi adsit consuetudo: S. R. C., n. 3104. ÜARDELLINI, Comment. in Instr. Clementis XI, ad XXXV, t', 2, 3. - 3 Rubr. gen. Miss., tit. XVII, n. 6. - 4 Caerem. Episc., l. 1, c. 12, n. 19. - 5 Jbidem. - 6 Ubi adhiberi solet legile pro sustinendo libro ad cantum Epistolae et Evangelii, illud in latere Epistolae paratur, panno eiusdem coloris ac cetera paramenta coopertum: Caerem. Episc., l. 1, c. 12, n: 18. - 7 S. R. C., n. 3866 ad l. - 8 Ad norm. Decr. S. R. C., n. 4198 ad 15.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz