BCCCAP00000000000000000000799
268 Lib. III, Pars II, Sectio II, Tit. l; Cap. I, Art. II tur, et Dominica Laetare, Vigilia Nativitatis Domini, Feria V in Coena Domini, Sabbatum Sanctum ad Cerei benedictionem et ad Missam, ac Quatuor Tem– porá Pentecostes. 1 1562. Diaconus planetam suam deponit, cum Evangelium cantaturus est; ipsa porro super humerum eius sinistrum ac stolam complicatur, aut pro ipsa assumitur stola latior, nulla Cruce ornata; 2 facta Communione, planetam uti prius resumit. 3 Subdiaconus planetam exuit, cum Epistolam cantaturus est, quam in alba canit; tum manum Celebrantis osculatur ac planetam resumit. 4 In minoribus ecclesiis, praefatis ieiuniorum diebus, in alba tantum ministrant: Subdiaconus cum manipulo, Diaconus etiam cum stola. 5 1563. Clericus pro Subdiacono inserviens alba super amictu, cingulo et Tunicella, absque manipulo sit indutus, atque omnia quae ad Subdiaconum spectant expleat, hisce exceptis: l. Ante Offertorium Calicem non abstergat, et aquam in ipsum non infundat, quod in casu Diaconus praestabit; 2.. Calicem postquam illum ad Altare detulerit, non tangat, neque pallam ab eodem remo– veat; 3. Post ablutionem Calicem non abstergat (abstergente ipso Celebrante), sed tantummodo illum componat, more solito, et velo cooperiat cum bursa et ad abacum deferat. Art. I I De iis quae praeparanda sunt 1564. IN SACRISTIA. - Super mensam in medio disponuntur pro Celebrante amictus, alba, cingulum, manipulus, stola et planeta coloris Missae congruen– tis; diebus vero Dominicis pro aspersione aquae benedictae, pluviale eiusdem coloris. 6 Eadem in mensa 7 aderunt paramenta, ad dexteram pro Diacono, ad sinistram pro Subdiacono; duo amictus, totidem albae cum cingulis, dalma– tica et tunicella ve! binae planetae plicatae et duo manipuli cum stola pro Diacono eiusdem coloris nisi aspersio locum habeat; tune enim manipuli cum planeta deferuntur ad scamnum in latere Epistolae positum. Pro Presbytero assistente, si forte adsit, in loco congruo parantur pluviale. coloris Missae, cin– gulum, alba et amictus. Alio in loco praesto erunt pro Caeremoniario ac Cleri– cis superpellicea, duo candelabra cum cereis albis, 8 thuribulum cum navicula, intorticia pro elevatione, vas cum carbonibus accensis ac forcipe pro usu thu– ribuli, et diebus Dominicis vas aquae lustralis cum aspersorio. 1565. Ao ALTARE. - Altare erit plus minusve splendide ornatum prout sol– lemnitatis ratio requirit. Antipendium, ubi atjhibetur, erit coloris paramento– rum. Super Altare erunt Crux et sex candelabra inter quae poni poterunt vasa cum floribus, iuxta rationem Officii, ve! Sanctorum Reliquiae. Super 1 Rubr. gen. Miss., tit. XIX, n. 6. - 2 S. R. C., n. 3006 .ad 7. - 3 Rubr. gen. Miss., tit. X :x n. ·6. - 4 Ibídem, l. c. - 5 Ibídem, n. '7. - 6 Rubr. spec. Miss..pro facíenda aqua bene– dicti!. - 7 S. R. C., Íl. 2703. - 8 Caerem. Episc., l. l, c. 12, n. 19.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz