BCCCAP00000000000000000000799
De Missa sollemni in genere 267 tur quam porrigunt, dein manum Celebrantis; cum vero aliquid ab eodem reci– piunt, primo manum, dehinc rem .deosculantur. 1 In Missa ac functionibus De– functorum, 2 et in Missa Praesanctificatorum in Parasceve, eiusmodi deoscu– Iatio omittitur. 3 In Missa ac functionibus coram Sstño Sacramento exposito illa dumtaxat praetermittuntur oscula, quae fiunt ob · Celebrantis reverentiam, minime vero quae ad ritus sollemnitatem pertinent. Eapropter Diaconus ex. gr. praebens Celebrai1ti ve! ab eo recipiens aspersorium, cbchlear, thuribulum .aut quid simile, oscula tam manus quam rei omittit; 4 sed minime osculari omittet manum Celebrantis, accepta benedictione ante Evangelium, neque patenam, Calicem ac manum Ce!ebrantis ad Offertorium, nec patenam et ma– num sub finem Orationis Dominicae; oscula enim haec non sunt actus mere reverentiales, sed proprie spectant ad ritum Missae sollemnis. 1560. Circa ¡genuflexiones Ministri sacri has observent regulas oportet: 1. Dum ab uno latere Altaris ad alterum transeunt, Sacramento super Altari non extante, Diaconus et $ubdiaconus semper genuflectunt et quidem in medio tantum; Sacramento super Altari extante, semper et tantum genuflectere de– bent in utroque latere. 5 Sacramentum vero extat super Altari post Consecra– tionem et in Expositione. 2. Dum ab uno latere pergunt in medium ve! e medio ascendunt ad Altare aut viceversa, Sacramento extante super Altari, semper et tantum genuflectunt in loco e quo recedunt, excepto Subdiacono, qui reversus ab incensatione Sacramenti ad elevationem in Missa de Requie, genuflectere debet in medio tantum; Sacramento super Altari non extante, nunquam genuflectunt praeter Subdiaconum, quando, acéepta patena, vadit post Cele– brantem ante medium Altaris, ·et, facta genuflexione, ibi stat. 6 3., Genuf!ec– tunt etiam quotiescunque e medio Altaris in presbyterium ve! Chorum rece– dunt, uti dum pergunt ad sedendum post Gloria et Credo recitata, ad Evange– lium canendum, ad Chorum incensandum etc., et cum in his et similibus casibus ad Altare redeunt.. Aliae genuflexiones quas nonnulli perficiunt, ut postquam ad Altare, perneta Confessione, conscenderint, post intonationem Gloria et Credo, necnon ad Sanctus antequam ascendant ad Altare,.et símiles sunt prae– tereundae, nisi Sstñum Sacramentum adsit expositum, utpote a Rubricis ne– quaquam admissae. 1561. Dalmatica et Tunicella utuntur Diaconus et Subdiaconus in Missa sollemni, ad Processiones et ad Benedictiones quando Sacerdoti ministrant. . 7 Planetae plicatae ante pectus adhibentur diebus ieiuniorum (praeterquam in Vigiliis Sanctorum), in Dominicis Feriisque Adventus et Quadragesimae, etiam coram Sstño Sacramento exposito; 8 item in Vigilia Pentecostes ante Mis- ,sam, ac in Benedictione Candel:arum, Cinerum et Palmarum cum Processione. Excipiuntur Dominica Gaudete, etiamsi eius Missa infra hebdómadam repeta- 1 Ibídem, n. 16; Rit. celebr. tit. IV, n. 4; tit. VII, n. 9; tit. X, n. 8. - 2 Caerem. Episc., l. 1, c. 18, rt. 16; Rit. celebr., tit. XIII, n. 2. - 3 Memor. Rit., tit. V, c. 2, § 4, 'n. 5. - 4 ·Caerem. Episc., l. 1, c. 23, n. 18 et l. 2,"·c. 33, n. 19. +- 5 S. R. c., n. 4027 ad l.~ 6 s. R. c.,"n, 4027 ad 2 et 3. - 7 Rubr. gen. Miss., tit. XIX, n. 5. - 8 S. R. C., n. 31~1 ad 2.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz