BCCCAP00000000000000000000799
266 Lib. III, Pars II, Sectio II, Tit. I, Cap. I, Art. I lebrans pronuntia.t: 1. Gloria in e~celsis Deo, et Credo in unum Deum, quando iis locus est; 2. Dominus vobiscum et Oraticines ante Epistolam; 3. Domintls vobiscum et vocem Oremus ante Offertorium; 4. Praefationem integram; 5. Per omnia saecula saeculorum cum Pater noster; 6. Per omnia saecula saeculorum cum Pax Domini etc.; 7. Dominus vobiscum, Orationes et iterum Dominus vobis– cum post Communionem. 1 Quae omnia semper pronuntianda sunt a Celebrante cum cantu, non obstante consuetudine in contrarium. 2 Reliqua porro quae in Missa privata clara voce dicuntur, in sollemni voce inedia pronuntianda sunt, ita tamen ut a Ministris intelligantur. Benedictio in fine Missae voce intelligi– bili prqferri debet. 3 1552. DIAC0NUS et SuÉDIAC0Nus, seu sacri Ministri, maxima puritate, re– verentia ·ac gravitate quaecunque ad eorum. attinent officium praestare stude– bunt. Si officia Diaconi et Subdiaconi adimpleantur a duobus, quorum alter esi;-,•fü'dinis presbyteratus, alter ordinis diaconatus, indifferens est a quo ex his duobus Subdiaconi munus expleatur. 1553. In actionibus communibus, quoad fieri potest, inter se servabunt con– formitatem, adeo ut una simul genuflectant, surgant, se inclinent, se signent, etc. Pariter se conformare student in genuflexionibus, inclinationibus, et quibu– scunque actionibus quae communiter cum Celebrante faciendae sunt, una cum Celebrante, scilicet eodem modo eodemque tempore, reverentias aut actio– nes peragendo. In respondendo verba simul pronuntient ac voce utantur uni– formi, demissiori tamen quam illa Celebrantis. 1554. Cum e sacristia ad Altare pergunt et viceversa, unus post alterum pro– cedere debet. Quando autem Celebrans pluviali est indutus, Ministri proce– dunt hinc inde a latere eius, cui anteriorem pluvialis fimbriam elevant. Si egres– sus angustior occurrerit, progrediuntur unus post alterum, ita ut Subdiaconus Diaconum praecedat, et Diaconus Celebrantem. · 1555.. In toto Missae decursu manus ante pectus iunctas tenent, nisi actione impediantur ve! sedeant. Nunquam manus super Altare ponartt, ne quidem dum genuflectunt: Cum aliquid una manu operantur, alteram pectori admoveanf. 1556. Quoties ab uno gradu ad alterum, licet proximum, descen.dere opus est, caveant ne retrocedant, sed conv~rsi ad dexteram ve! sinistram, iuxta di– versos casus, descendant et quasi aspiciant ad locum ad quem accedere debent. 1557. Cum sedendum est, primum sedet Celebrans, deinde Ministri, postea caput cooperiunt; cum porro est surgendum, prius caput detegúnt, dein assur– gunt, et quidem ante Celebrantem. Si unus surgit aliquid proprii muneris actu– rus, surgit et alter, ac consistit, áperto capite, donec socius redierit. 4 1558. Quoties Celebrans ascendit ad Altare, sacri Ministri a suo quisque látere ariteriorem vestis fímbriam eidem paululuni elevant. 1559. Quoties sacri Ministri aliquid offerunt Celebranti, prius rem osculan- 1 Rubr. g~n. Miss., tit. XVI, n. 3. - 2 S. R C., n. 3104 ad t.• - 3 Rit. celebr., tit. :x:·11, n. 7. - 4 ·caerem. Episc., l. 1, c. 18, n. 7.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz