BCCCAP00000000000000000000799

De Missa sollemni in genere 265 154,t'; In Missa sollemni semper adhibendi sunt Ministri sacri, scilicet Dia– conus et Subdiaconus. Usus celebrandi Missam sollemném cum solo Diacono ve! Subdiacono, quum praesto non sit aliquis Ministrorum, tolerari nequit. 1 1545. Deficiente tamen Subdiacono, et dum non adest ve! Sacerdos ve! Cle– ricus in maioribus Ordinibus constitutus, potest alius in minoribus Ordinibus ve! saltem clericali tonsura initiatus, paratus absque manipulo, si adsit ratio– nabilis causa, officio Subdiaconi fungí. 2 . 1546. CELEBRANTI in Missa sollemni animadvertendum est eius actiones esse plerumque regulas quibus Diaconus et Subdiaconus se conformare de– bent; et ideo ab ipso quascunque actiones eo debito modo esse exacte per– agendas omnemque in ipsis negligentiam esse vitandam, ut yaleant se con– formare Ministri; ita faciendo fidelium aedificatio erit salutaris fructus caeremoniarum quibus Dei cultus ornatur. 1547. · Cum piures reverentiae exhibendae sunt in transeundo ante Altare, Chorum, Praelatos etc., inspicitur tantum commoditas gradientis, et reverentia fieri debet semper primo .ei a quo disceditur, et ultimo ei ad quem itur, nullo habito respectu, quis eorum sit maior. 3 Si piures adessent Praelati, ac etiam Legatus, et Cardinales, uni tantum ex ipsis qui est maior, puta Legato, reve– rentiam facit. 4 Propterea, si Celebrans (ub i Chorus est ante Altare) eundo ad Altare ante Chorum transeat, capite detecto reverentiam exhibet primo Chora– libus qui sunt ipsi proximiores, dehinc remotioribus ac deinde Altari; e contra discedendo ab Altari, reverentiam praestat primum Altari, tune Choralibus qui sunt viciniores, ultimo remotioribus. 1548. Quando Celebrans paratus accedit ad Áltare ve! ab eo recedit aut ante ipsum transit, corpus profunde inclinat; si vero in Altari asservétur Ssmum Sacramentum, genuflectit, tam in primo accessu quam in recessu, necnon quo– ties intra Missam e medio Altaris ad scamnum discedit ve! ab hoc ad medium Altaris revertitur, ve! ab. uno ad alterum Altaris cornu per medium transit. 1549. Celebrans medius inter Diaconum et Subdiaconum a'Ssidere potest, dum canuntur Kyrie, Gloria, Credo, 5 Graduale, Tractus et Sequentia, 6 necnon post ·Evangelium; si habeatur concio. · 1550. Ad sedendum detecto capite pergere debet Celebrans cum Ministris ac ita ad Altare regredi. 7 Item ad scamnum per breviorem viam procedere debet, id est e latere Epistolae; atque ad Altare reverti per viam Longiorem, scilicet e plano Presbyterii ad medium Altaris. Demum caput amictu cooperit postquam sederit, et deteget priusquam assurgat. 1551. In Missa sollemni CELEBRANS triplici voce verba pronuntiat, nempe in cantu, media voce et submisse. Quidquid in Missa privata submissa voce seu secreto profertur, eadem voce in sollemni proferendum est. In cantu autem Ce~ 1 S. R. C., n. 3104 ad 2. - 2 S. R. C., n. 4181 ad I. - 3 Caerem. Episc. 1 l. I, c. 18, n. 13. _; 4 Rubr. gen. Miss., tit. XVII, n. 6. - 6 Ibídem, 1, c. n. 14. - 6 S. R. C., n. 9 ad 6. - 7 S. R. C., n.1563 ad 1: n. 2684 ad 13.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz